previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

44. in equitatu recognoscendo L. Scipioni Asiatico ademptus equus. in censibus quoque accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censura fuit. [2] ornamenta et vestem muliebrem et vehicula, quae pluris quam quindecim milium aeris essent, deciens tanto pluris quam quanti essent1 in censum referre iuratores iussi;2 item mancipia minora annis viginti, [3?] quae post proximum lustrum decem milibus aeris aut pluris eo venissent, uti ea quoque deciens3 tanto pluris quam quanti essent aestimarentur, et his rebus [p. 360] omnibus terni4 in milia aeris attribuerentur. [4] aquam5 publicam omnem in privatum aedificium aut agrum fluentem ademerunt; et quae in loca publica inaedificata immolitave privati habebant, intra dies triginta demoliti sunt. [5] opera deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia, lacus sternendos lapide, detergendasque,6 qua opus esset, cloacas, in Aventino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locaverunt. [6] et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et viam per Formianum montem, [7?] Cato atria duo, Maenium et Titium, in lautumiis, et quattuor tabernas in publicum emit basilicamque ibi fecit, quae Porcia appellata est. et vectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis locaverunt. [8] quas locationes cum senatus precibus et lacrimis victus publicanorum induci et de integro locari iussisset, censores, edicto summotis ab hasta qui ludificati priorem locationem erant, omnia eadem paulum imminutis pretiis locaverunt. [9] nobilis censura fuit simultatiumque plena, quae M. Porcium, cui acerbitas ea assignabatur, per omnem vitam exercuerunt.

[10] eodem anno coloniae duae, Potentia in Picenum, [p. 362] Pisaurum in Gallicum agrum, deductae sunt. sena7 iugera in singulos data. diviserunt agrum coloniasque deduxerunt iidem tresviri, Q. Fabius Labeo, et M. et Q. Fulvii, Flaccus et Nobilior. [11] consules eius anni nec domi nec militiae memorabile quicquam egerunt.

1 deciens tanto pluris quam quanti essent wesenberg: om. ς.

2 iussi ed. frobeniana 1535: iussit ς.

3 deciens Sigonius : decem ς.

4 terni edd. vett.: terna et trina et tria ς.

5 A.U.C. 570

6 detergendasque Gelenius: tegendasque (-osque) ς.

7 A.U.C. 570

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (89 total)
  • Commentary references to this page (21):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 81
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.60
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.18
  • Cross-references to this page (49):
  • Cross-references in notes to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (17):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: