previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. "at enim illa certe vestra sunt, Achaei, quod leges disciplinamque vetustissimam Lycurgi sustulistis, quod muros diruistis. [2] quae utraque ab iisdem obici qui possunt, cum muri Lacedaemonis non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissolvendam Lycurgi disciplinam exstructi sint? [3] tyranni enim nuper eos arcem et munimentum sibi, non civitati paraverunt; et si exsistat hodie ab inferis Lycurgus, gaudeat ruinis eorum, et nunc se patriam et Spartam antiquam agnoscere dicat. [4] non Philopoemenem exspectare nec Achaeos, sed vos ipsi, Lacedaemonii, vestris manibus amoliri et diruere omnia vestigia tyrannidis debuistis. [5] vestrae enim illae deformes veluti notae1 servitutis erant, et cum sine muris per octingentos prope annos liberi, aliquando etiam principes Graeciae fuissetis, muris velut compedibus circumdatis vincti per centum annos servistis. [6] quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedaemoniis2 leges tyrannos ademisse [p. 336] arbitror; nos non suas iis ademisse, quas non3 habebant, sed nostras leges dedisse; [7] nec male consuluisse civitati, cum concilii nostri eam fecerimus et nobis miscuerimus, ut corpus unum et concilium4 totius Peloponnesi esset. [8] tunc, ut opinor, si aliis ipsi legibus viveremus, alias istis iniunxissemus, queri se iniquo iure esse et indignari possent.

[9] “scio ego, Ap. Claudi, hanc orationem qua sum adhuc usus neque sociorum apud socios neque liberae gentis esse, sed vere servorum disceptantium apud dominos. [10] nam si non vana illa vox praeconis fuit, qua liberos esse omnium primos Achaeos iussistis, si foedus ratum est, si societas et amicitia ex aequo observatur, cur ego, quid Capua capta feceritis Romani, non quaero, vos rationem reposcitis, quid Achaei Lacedaemoniis bello victis fecerimus? [11] interfecti aliqui sunt, finge, a nobis: quid? vos senatores Campanos securi non percussistis? [12] at muros5 diruimus: vos non muros tantum sed urbem agros ademistis. [13] specie, inquis, aequum est foedus: re apud Achaeos precaria libertas, apud Romanos etiam imperium est. [14] sentio, Appi, et, si non oportet, non [p. 338] indignor: sed oro vos, quantumlibet intersit inter6 Romanos et Achaeos, modo ne in aequo hostes vestri nostrique apud vos sint ac nos socii, immo ne meliore iure sint. [15] nam ut in aequo essent nos fecimus, cum leges iis nostras dedimus, cum, ut Achaici7 concilii essent, effecimus. parum est victis, quod victoribus satis est; plus postulant hostes quam socii habent. [16] quae iureiurando, quae monumentis litterarum in lapide insculptis in aeternam memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio nostro tollere parant. [17] veremur quidem vos, Romani, et si ita vultis, etiam timemus: sed plus et8 veremur et timemus deos immortales. [18] ” cum adsensu maximae partis est auditus, et locutum omnes pro maiestate magistratus censebant, ut facile appareret molliter agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse. [19] tum Appius suadere se magnopere Achaeis dixit ut, dum liceret voluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox inviti et coacti facerent. [20] haec vox audita quidem cum omnium gemitu est, sed metum iniecit9 [p. 340] imperata recusandi. [21] id modo petierunt ut Romani,10 quae viderentur, de Lacedaemoniis mutarent nec Achaeos religione obstringerent irrita ea, quae iureiurando sanxissent, faciendi. damnatio tantum Arei et Alcibiadis, quae nuper facta erat, sublata est.

1 veluti notae Weissenborn : notae Fς: ueluti cicatrices M.

2 lacedaemoniis ς: lacedaemonis F.

3 A.U.C. 570

4 et concilium ς: ut consilium F.

5 at muros drakenborch: muros Fς.

6 A.U.C. 570

7 Achaici Gronovius: achaei Fς.

8 et ed. frobeniana 1535: om. ς.

9 metum iniecit Gelenius: metu iniecto ς.

10 A.U.C. 570

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
hide References (32 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.60
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.28
  • Cross-references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lacedaemonii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lycurgi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sparta.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Claudius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUSJURANDUM
    • Smith's Bio, Lycortas
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: