previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. et legati a Philippi colloquio ita digressi sunt, [2?] ut prae se ferrent nihil eorum sibi placere, et Philippus minime, quin rebellandum esset, dubius. quia tamen1 immaturae ad id vires erant, ad moram interponendam Demetrium minorem filium mittere Romam simul ad purganda2 crimina, simul ad deprecandam iram senatus statuit, [3?] satis credens ipsum etiam iuvenem, quod Romae obses specimen indolis regiae dedisset, aliquid momenti facturum. [4] interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum profectus, perculsis iis uno proelio et Amadoco duce capto in Macedoniam rediit, missis ad accolas Histri fluminis barbaros, ut in Italiam irrumperent, sollicitandos.

[p. 328] [5] et in Peloponneso adventus legatorum3 Romanorum, qui ex Macedonia in Achaiam ire iussi erant, exspectabatur; adversus quos ut praeparata consilia haberent, Lycortas praetor concilium indixit. [6] ibi de Lacedaemoniis actum: ex hostibus eos accusatores factos, et periculum esse ne victi magis timendi forent quam bellantes fuissent. quippe in bello sociis Romanis Achaeos usos: nunc4 eosdem Romanos aequiores Lacedaemoniis quam Achaeis esse, [7?] ubi Areus etiam et Alcibiades, ambo exsules, suo beneficio restituti, legationem Romam5 adversus gentem Achaeorum ita de ipsis meritam suscepissent, adeoque infesta oratione usi essent ut pulsi patria non restituti in eam viderentur. [8] clamor undique ortus, referret6 nominatim de iis; et cum omnia ira non consilio gererentur, capitis damnati sunt. paucos post dies Romani legati venerunt. his Clitore in Arcadia datum est concilium.

1 quia tamen ed. moguntina: quia dum quia et similia ς.

2 purganda ed. frobeniana 1531: depurganda ς.

3 A.U.C. 570

4 usos: nunc edd. vett.: ausos tune ς.

5 Romam ed. aldina: romanam ς.

6 referret ς: referri M.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
hide References (40 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=70
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.19
  • Cross-references to this page (19):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: