previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. consules dilectibus aliisque quae Romae agendae erant peractis rebus in Ligures provinciam exercitum duxerunt. [2] Sempronius a Pisis profectus [p. 318] in Apuanos Ligures, vastando agros urendoque vicos1 et castella eorum aperuit saltum usque ad Macram fluvium et Lunae portum. [3] hostes montem, antiquam sedem maiorum suorum, ceperunt; et inde superata locorum iniquitate proelio deiecti sunt. [4] et Ap. Claudius felicitatem virtutemque collegae in Liguribus Ingaunis aequavit secundis aliquot proeliis. Sex praeterea oppida eorum expugnavit; multa milia hominum in iis cepit; belli auctores tres et quadraginta securi percussit.

iam comitiorum appetebat tempus. [5] prior tamen Claudius quam Sempronius, cui sors comitia habendi obtigerat, Romam venit, quia P. Claudius frater eius consulatum petebat. [6] competitores habebat patricios L. Aemilium Q. Fabium Ser. sulpicium Galbam, veteres candidatos, et ab repulsis eo magis debitum quia primo negatus erat honorem repetentes. [7] etiam quia plus quam unum ex patriciis creari non licebat, artior petitio quattuor petentibus erat. [8] plebeii quoque gratiosi homines petebant, L. Porcius Q. Terentius Culleo Cn. Baebius Tamphilus, et hi repulsi in spem impetrandi tandem aliquando honoris dilati. [9] Claudius ex omnibus unus novus2 candidatus [p. 320] erat. opinione hominum haud dubie destinabantur3 Q. Fabius Labeo et L. Porcius Licinus.4 [10] sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre toto foro volitando, clamitantibus adversariis et maiore parte senatus, [11?] meminisse eum debere se prius consulem populi Romani quam fratrem P. Claudii esse: quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum aut tacitum spectatorem comitiorum se praeberet?—coerceri tamen ab effuso studio nequit. [12] magnis contentionibus tribunorum quoque plebis, qui aut contra consulem aut pro studio eius pugnabant, comitia aliquotiens turbata, donec pervicit Appius ut deiecto Fabio fratrem traheret. [13] creatus P. Claudius Pulcher praeter spem suam et ceterorum. locum suum tenuit L. Porcius Licinus, quia moderatis studiis, non vi5 Claudiana inter plebeios certatum est. [14] praetorum inde comitia sunt habita: C. Decimius Flavus P. Sempronius Longus P. Cornelius Cethegus Q. Naevius Matho C. Sempronius Blaesus A. Terentius Varro praetores facti. [15] haec eo anno, quo Ap. Claudius M. Sempronius consules fuerunt, domi militiaeque gesta.

1 A.U.C. 569

2 novus Gelenius: nobilis ς.

3 A.U.C. 569

4 Licinus Sigonius: licinius ς.

5 vi Gelenius: ut ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (55 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.4
  • Cross-references to this page (35):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: