previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. eodem anno in Hispania praetores C. Calpurnius et L. Quinctius, cum primo vere ex hibernis copias eductas in Baeturia iunxissent, in Carpetaniam, ubi hostium castra erant, progressi sunt, communi animo consilioque parati rem gerere. [2] haud procul Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est, quibus dum utrimque subvenitur a castris, paulatim omnes copiae in aciem eductae sunt. [3] in eo tumultuario certamine et loca sua et genus pugnae pro hoste fuere. duo exercitus Romani fusi atque in castra compulsi sunt. non institere perculsis hostes. [4] praetores Romani, ne postero die castra oppugnarentur, silentio proximae noctis tacito signo exercitum abduxerunt. [5] luce prima Hispani acie instructa ad vallum accesserunt, vacuaque praeter spem castra ingressi, quae relicta1 inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt, regressique in castra sua paucos dies quieti stativis2 manserunt. [6] Romanorum sociorumque in proelio fugaque ad quinque milia occisa, quorum se spoliis hostes armarunt. inde ad Tagum flumen profecti sunt. [7] praetores interim Romani omne id tempus [p. 312] contrahendis ex civitatibus sociis Hispanorum auxiliis3 et reficiendis ab terrore adversae pugnae militum animis consumpserunt. [8] ubi satis placuere vires et iam miles quoque ad delendam priorem ignominiam hostem poscebat, duodecim milia passuum ab Tago flumine posuerunt castra. [9] inde tertia vigilia sublatis signis quadrato agmine principio lucis ad Tagi ripam pervenerunt. [10] trans fluvium in colle hostium castra erant. extemplo, qua duobus locis vada nudabat amnis, dextra parte Calpurnius, laeva Quinctius exercitus traduxerunt quieto hoste, dum miratur subitum adventum consultatque, qui tumultum inicere trepidantibus in ipso transitu amnis potuisset. [11] interim Romani, impedimentis quoque omnibus traductis contractisque in unum locum, quia iam moveri videbant hostem nec spatium erat castra communiendi, aciem instruxerunt. [12] in medio locatae4 quinta Calpurnii legio et octava Quinctii: id robur totius exercitus erat. campum apertum usque ad hostium castra habebant, liberum a metu insidiarum.

1 relicta ς: derelicta M.

2 quieti statiuis ς: quietis hi statiuis M.

3 A.U.C. 569

4 locatae ed. frobeniana 1535: locata ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
hide References (24 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.33
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pugnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Quinctius Crispinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tagus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Toletum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Agmen
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Calpurnius Piso
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carpetania
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hippo
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CASTRA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CARPETA´NI
    • Smith's Bio, Crispi'nus, Qui'nctius
    • Smith's Bio, Piso
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: