Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. in Gallia M. Furius praetor insontibus Cenomanis, in pace speciem belli quaerens, ademerat
[p. 224]
arma.
[2]
id1 Cenomani questi Romae apud senatum reiectique ad consulem Aemilium, cui ut cognosceret
statueretque senatus permiserat, magno certamine
cum praetore habito obtinuerunt causam.
[3]
arma
reddere Cenomanis, decedere provincia praetor
iussus.
[4]
legatis deinde sociorum Latini nominis, qui toto
undique ex Latio frequentes convenerant, senatus
datus est. his querentibus magnam multitudinem
civium suorum Romam commigrasse et ibi censos esse,
[5]
Q. Terentio Culleoni praetori negotium datum est ut
eos conquireret, et quem C. Claudio M. Livio2 censoribus postve eos censores ipsum parentemve eius apud se censum esse probassent socii, ut redire eo
cogeret, ubi censi essent.
[6]
hac conquisitione duodecim milia Latinorum domos redierunt, iam tum
multitudine alienigenarum urbem onerante.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.