Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. inde graviter offenso rege Thessalonicen1 ad cognoscendum de Thraciae urbibus proficiscuntur.
[2]
ibi legati Eumenis, si liberas esse Aenum et Maroneam velint Romani, nihil sui pudoris esse ultra
dicere quam ut admoneant, re, non verbo eos liberos
relinquant, nec suum munus intercipi ab alio patiantur.
[3]
sin autem minor cura sit civitatium in Thracia
positarum, multo verius esse, quae sub Antiocho
fuerint, praemia belli Eumenem quam Philippum
habere,
[4?]
vel pro patris Attali meritis bello, quod
adversus Philippum ipsum gesserit populus Romanus,
vel suis, quod2 Antiochi bello terra marique laboribus periculisque omnibus interfuerit.
[5]
habere eum praeterea decem legatorum in eam rem praeiudicium, qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederint,
Maroneam quoque atque Aenum profecto dedisse,
quae ipsa propinquitate regionis velut appendices
maioris muneris essent.
[6]
nam Philippum quidem
quo aut merito in populum Romanum aut iure
imperii, cum tam procul a finibus Macedoniae absint,
civitatibus his praesidia imposuisse? vocari Maronitas iuberent: ab iis certiora omnia de statu
civitatium earum scituros.
[7]
legati Maronitarum vocati non uno tantum loco
urbis praesidium regium esse, sicut in aliis civitatibus,
[p. 302]
dixerunt, sed pluribus simul, et plenam Macedonum3 Maroneam esse.
[8]
itaque dominari adsentatores regios: his solis
loqui et in senatu et in contionibus licere; eos omnes honores et
capere ipsos et dare allis.
[9]
optimum quemque, quibus
libertatis, quibus legum cura sit, aut exsulare pulsos patria aut
inhonoratos et deterioribus obnoxios silere.
[10]
de iure etiam
finium pauca adiecerunt: Q. Fabium Labeonem, cum in regione ea
fuisset, derexisse4 finem Philippo veterem viam regiam, quae ad Thraciae Paroreian subeat, nusquam ad mare declinantem:
Philippum novam postea deflexisse viam,5 qua Maronitarum urbes agrosque amplectatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.