previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. Philippus, ut accusatoris potius quam rei speciem haberet, et ipse a querellis orsus Menelaidem in Dolopia, quae regni sui fuisset, Thessalos vi atque armis expugnasse questus est; item Petram in Pieria1 ab iisdem Thessalis Perrhaebisque captam. [2] xynias quidem, haud dubie Aetolicum oppidum, sibi contribuisse eos; et Paracheloida, quae sub Athamania esset, nullo iure Thessalorum formulae factam. [3] nam quae sibi crimina obiciantur de insidiis legatorum et maritimis portubus frequentatis aut desertis, [4?] alterum ridiculum2 esse, se reddere rationem, quos portus mercatores aut nautici petant, alterum mores respuere suos.3 [5] tot annos esse per quos numquam cessaverint legati nunc ad imperatores Romanos nunc Romam ad senatum crimina de se deferre: quem umquam verbo violatum esse? [6] semel euntibus ad Quinctium insidias dici factas: sed quid iis accident, non adici. quaerentium quod falso obiciant, cum veri nihil habeant, ea crimina [p. 298] esse. [7] insolenter et immodice abuti Thessalos4 indulgentia populi Romani, velut ex diutina siti nimis avide meram haurientes libertatem: [8] ita5 servorum modo praeter spem repente manumissorum licentiam vocis et linguae experiri et iactare sese insectatione et conviciis dominorum. [9] elatus deinde ira adiecit nondum omnium dierum solem occidisse. id minaciter dictum non Thessali modo in sese, sed etiam Romani acceperunt. [10] et cum fremitus post eam vocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhaeborum inde Athamanumque legatis respondit eandem, de quibus illi agant, civitatium causam esse. [11] consulem Acilium et Romanos sibi dedisse eas, cum hostium essent. [12] si suum munus qui dedissent adimere velint, scire cedendum esse: sed meliori et fideliori amico in gratiam levium et inutilium sociorum iniuriam eos facturos. [13] nec enim ullius rei minus diuturnam esse gratiam quam libertatis, praesertim apud eos, qui male utendo eam corrupturi sint. [14] causa cognita pronuntiarunt legati placere deduci praesidia Macedonum ex iis urbibus, et antiquis Macedoniae terminis regnum finiri. de iniuriis quas ultro citroque illatas querantur6 quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam iuris exsequendi constituendam esse.

[p. 300]

1 Petram in Pieria ed. frobeniana 1531: petram imperiam ς.

2 ridiculum ς: deridiculum M.

3 mores respuere suos Gronovius: mores pueros nos ς.

4 B.C. 185

5 ita ed. frobeniana 1535: itaque ς.

6 querantur ed. frobeniana 1535: querebantur ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (39 total)
  • Commentary references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Menelais
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Parachoiois
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Petra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pieria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dolopia
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PETRA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), XY´NIA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: