Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. per eos dies, quibus haec ex Hispania nuntiata sunt, ludi Taurii per biduum facti religionis
causa. decem deinde dies magno apparatu1 ludos
M. Fulvius, quos voverat Aetolico bello, fecit.
[2]
multi
artifices ex Graecia venerunt honoris eius causa.
athletarum quoque certamen tum primo Romanis
spectaculo fuit, et venatio data leonum et pantherarum, et prope huius saeculi copia ac varietate
ludicrum celebratum est.
[3]
novemdiale deinde sacrum
tenuit, quod in Piceno per triduum lapidibus pluerat,
ignesque caelestes multifariam orti adussisse complurium levi adflatu vestimenta maxime dicebantur.
[4]
addita et unum diem supplicatio est ex decreto
pontificum, quod aedis Opis in Capitolio de caelo
tacta erat. hostiis maioribus consules procurarunt
urbemque lustraverunt.
[5]
sub idem tempus et ex
[p. 282]
Umbria nuntiatum est semimarem duodecim ferme
annos natum inventum. id prodigium abominantes
arceri Romano agro necarique quam primum
iusserunt.
[6]
eodem anno Galli Transalpini transgressi in Venetiam sine populatione aut bello haud procul inde, ubi
nunc Aquileia est, locum oppido condendo ceperunt.
[7]
legatis Romanis de ea re trans Alpes missis responsum est neque profectos ex auctoritate gentis eos,
nec quid in Italia facerent sese scire.
[8]
L. Scipio ludos eo tempore, quos bello Antiochi
vovisse sese dicebat, ex collata ad id pecunia ab regibus civitatibusque per dies decem fecit.
[9]
legatum
eum post damnationem et bona vendita missum in
Asiam ad dirimenda inter Antiochum et Eumenem
reges certamina Valerius Antias est auctor:
[10]
tum
collatas ei pecunias congregatosque per Asiam artifices, et quorum ludorum post bellum, in quo votos
diceret, mentionem non fecisset, de iis post legationem
demum in senatu actum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.