Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
56. eodem anno A. Terentius proconsul haud procul flumine Hibero in agro Ausetano et proelia secunda cum Celtiberis fecit et oppida quae ibi communierant aliquot expugnavit.
[2]
ulterior Hispania eo anno in pace fuit, quia et P. Sempronius proconsul diutino morbo est inplicitus et nullo lacessente peropportune quieverunt Lusitani.
[3]
nec in Liguribus memorabile quicquam a Q. Fabio consule gestum. ex Histria revocatus M. Marcellus exercitu dimisso Romam comitiorum causa rediit.
[4]
[p. 113] creavit consules Cn. Baebium Tamphilum et L. Aemilium Paulum, cum M. Aemilio Lepido hic aedilis 1curulis fuerat, a quo consule quintus annus erat, cum is ipse Lepidus post duas repulsas consul factus esset.
[5]
praetores inde facti Q. Fulvius Flaccus M. Valerius Laevinus P. Manlius iterum M. Ogulnius Gallus L. Caecilius Denter C. Terentius Istra.
[6]
supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa, quod sanguine per biduum pluvisse in area Concordiae satis credebant, nuntiatumque erat haud procul Sicilia insulam, quae non ante fuerat, novam editam e mari esse.
[7]
[p. 114]Hannibalem hoc anno Antias Valerius decessisse est auctor legatis, ad eam rem ad Prusiam missis praeter T Quinctium Flamininum, cuius in ea re celebre est nomen, L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica.
1 a. Ch. 183.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.