previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. inde graviter offenso rege Thessalonicen ad cognoscendum de Thraciae urbibus proficiscuntur. [2] [p. 54] ibi legati Eumenis, si liberas esse Aenum et Maroneam velint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere, quam ut admoneant, re, non verbo eos liberos 1 relinquant, nec suum munus intercipi ab alio patiantur; [3] sin autem minor cura sit civitatium in Thracia positarum, multo verius esse, quae sub Antiocho fuerint, praemia belli Eumenem quam Philippum habere vel pro patris Attali meritis bello, [4] quod adversus Philippum ipsum gesserit populus Romanus, vel suis, quod Antiochi bello terra marique laboribus periculisque omnibus interfuerit. [5] habere eum praeterea decem legatorum in eam rem praeiudicium, qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Aenum profecto dedisse, quae ipsa propinquitate regionis velut adpendices maioris muneris essent. [6] nam Philippum quidem quo aut merito in populum Romanum aut iure imperii, cum tam procul a finibus Macedoniae absint, civitatibus his praesidia inposuisse? vocari Maronitas iuberent; ab iis certiora omnia de statu civitatium earum scituros. [7] legati Maronitarum vocati non uno tantum loco urbis praesidium regium esse, sicut in aliis civitatibus, dixerunt, sed pluribus simul, et plenam Macedonum Maroneam esse. [8] itaque dominari adsentatores regios; his solis loqui et in senatu et in contionibus licere, eos omnes honores et capere ipsos et dare aliis. [9] optimum quemque, quibus libertatis, quibus legum cura sit, aut exulare pulsos patria aut inhonoratos et deterioribus obnoxios silere. [10] [p. 55] de iure etiam finium pauca adiecerunt: Q. Fabium Labeonem, cum in regione ea fuisset, direxisse finem Philippo veterem viam regiam, quae ad Thraciae Paroream 2subeat, nusquam ad mare declinantem; Philippum novam postea deflexisse viam, qua Maronitarum urbes agrosque amplectatur.

1 a. u. 569.

2 a. Ch. 185.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.18
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maronitae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Paroreia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thessalonisa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aenus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eumenes
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TUBA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PAROREIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THRA´CIA
    • Smith's Bio, Cassander
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: