Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
56. multa alia in Scipionis exitu maxime vitae
dieque dicta, morte, funere, sepulcro, in diversum
trahunt, ut cui famae, quibus scriptis adsentiar non
habeam.
[2]
non de accusatore convenit: alii M.
Naevium, alii Petillios diem dixisse scribunt, non de
tempore quo dicta dies sit, non de anno quo mortuus
sit, non ubi mortuus aut elatus sit;
[3]
alii Romae, alii
Literni et mortuum et sepultum. utrobique monumenta ostenduntur et statuae; nam et Literni monumentum monumentoque statua superimposita fuit,
[p. 196]
quam tempestate disiectam nuper vidimus ipsi,
[4?]
et1 Romae extra Portam Capenam in Scipionum monumento tres statuae sunt, quarum duae P. et L.
Scipionum dicuntur esse, tertia poetae Q. Ennii.
[5]
nec inter scriptores rerum discrepat solum, sed orationes quoque, si modo ipsorum sunt quae feruntur,
P. Scipionis et Ti. Gracchi abhorrent inter se.
[6]
index
orationis P. Scipionis nomen M. Naevii tribuni plebis
habet, ipsa oratio sine nomine est accusatoris; modo
nebulonem, modo nugatorem appellat.
[7]
ne Gracchi
quidem oratio aut Petilliorum accusatorum Africani aut
diei dictae Africano ullam mentionem habet.
[8]
alia tota
serenda fabula est Gracchi orationi conveniens, et illi
auctores sequendi sunt qui, cum L. Scipio et accusatus
et damnatus sit pecuniae captae ab rege legatum in
Etruria fuisse Africanum tradunt;
[9]
qua post famam de
casu fratris adlatam relicta legatione cucurrisse eum
Romam et, cum a porta recta ad forum se contulisset,
quod in vincula duci fratrem dictum erat, reppulisse
a corpore eius viatorem, et tribunis retinentibus magis
[p. 198]
pie quam civiliter vim fecisse.
[10]
haec enim ipsa Ti.2 Gracchus queritur dissolutam esse a privato tribuniciam potestatem, et ad postremum, cum auxilium L. Scipioni pollicetur, adicit tolerabilioris exempli esse a tribuno plebis potius quam a privato
victam videri et tribuniciam potestatem et rem
publicam esse.
[11]
sed ita hanc unam impotentem eius
iniuriam invidia onerat ut increpando, quod degenerarit3 tantum a se ipse, cumulatas ei4 veteres laudes moderationis et temperantiae pro reprehensione praesenti reddat;
[12]
castigatum enim quondam ab eo populum ait, quod eum perpetuum consulem et dictatorem vellet facere; prohibuisse statuas sibi in comitio, in Rostris, in curia, in Capitolio, in cella
Iovis poni;
[13]
prohibuisse ne decerneretur ut imago sua
triumphali ornatu e templo Iovis optimi maximi
exiret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.