previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46.nolite nomen tantum existimare mixtum1 esse Gallograecorum; multo ante et corpora et animi mixti ac vitiati sunt. [2] an si illi Galli essent, cum2 quibus miliens vario eventu in Italia pugnatum est, quantum in imperatore nostro fuit, nuntius illinc3 redisset?4 [3] bis cum iis pugnatum est, bis loco iniquo subiit, in valle inferiore pedibus paene hostium aciem subiecit. ut non tela ex superiore loco mitterent, sed corpora sua nuda inicerent, obruere nos5 potuerunt. [4] quid igitur incidit?6 Magna fortuna populi Romani est, magnum et terribile nomen. recenti ruina Hannibalis [p. 158] Philippi Antiochi prope attoniti7 erant. tantae8 corporum moles fundis sagittisque in fugam consternatae sunt; gladius in acie cruentatus non est Gallico bello; [5] velut avium examina ad crepitum primum missilium avolavere. [6] at hercule iidem nosmonente fortuna quid, si hostem habuissemus, casurum fuissetcum redeuntes in latrunculos Thraecas incidissemus, caesi, fugati, exuti impedimentis sumus. [7] Q. Minucius Thermus, in quo haud paulo plus damni factum est quam si Cn. Manlius, cuius temeritate ea clades inciderat, perisset, cum multis viris fortibus cecidit; [8] exercitus spolia regis Antiochi referens trifariam dissipatus, alibi primum, alibi postremum agmen, alibi impedimenta, inter vepres in latebris ferarum noctem unam delituit. pro his triumphus petitur? [9] si nihil in Thraecia cladis ignominiaeque foret acceptum, de quibus hostibus triumphum peteres? de iis, ut opinor, quos tibi hostes senatus aut populus Romanus dedisset. [10] sic huic L. Scipioni, sic illi M'. Acilio de rege Antiocho, sic paulo ante T. Quinctio de rege Philippo, sic P. Africano de Hannibale et Poenis et Syphace triumphus datus. [11] et minima illa, cum iam senatus censuisset bellum,9 quaesita tamen sunt, quibus nuntiandum esset: ipsis utique regibus nuntiaretur, an satis esset ad praesidium aliquod nuntiari? vultis ergo [p. 160] haec omnia pollui et confundi, tolli fetialia iura,10 nullos esse fetiales? [12] fiat, pace deum dixerim, iactura religionis; oblivio deorum capiat pectora vestra; num senatum quoque de bello consuli non placet? [13] non ad populum ferri velint iubeantne cum Gallis bellum geri? [14] modo certe consules Graeciam atque Asiam volebant; tamen perseverantibus vobis Ligures provinciam decernere dicto audientes fuerunt. [15] merito ergo a vobis prospere bello gesto triumphum petent, quibus auctoribus gesserunt.”

1 mixtum ς: om. B.

2 cum ς: om. B.

3 nuntius illinc ς: om., spat. rel., B.

4 redisset ς: credidisset B.

5 nos ς: non B.

6 incidit ς: inci (sic) B, post quod uocabulum subsidio huius codicis omnino caremus.

7 attoniti ς: attonitae M.

8 A.U.C. 567

9 bellum ed. frobeniana 1535: bella ς.

10 A.U.C. 567

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (13 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.27
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: