previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. consul in hoc foedus iuravit; ab rege qui exigerent1 iusiurandum, profecti Q. Minucius Thermus et L. Manlius, qui tum forte ab Oroandis rediit. [2] et Q. Fabio Labeoni qui classi praeerat2 scripsit, ut Patara extemplo proficisceretur, quaeque ibi naves regiae essent concideret cremaretque. [3] profectus ab Epheso quinquaginta tectas naves aut concidit aut incendit. Telmessum eadem expeditione territis subito adventu classis oppidanis recipit. [4] ex Lycia protinus, iussis ab Epheso sequi qui ibi relicti erant per insulas in Graeciam traiecit. Athenis paucos moratus dies, dum Piraeum ab Epheso naves venirent, totam inde classem in Italiam reduxit.

[5] Cn. Manlius cum inter cetera quae accipienda ab Antiocho erant elephantos quoque accepisset donoque Eumeni omnes dedisset,3 causas deinde civitatium, multis inter novas res turbatis, cognovit. [6] et Ariarathes rex parte dimidia pecuniae imperatae beneficio Eumenis, cui desponderat per eos dies filiam, remissa4 in amicitiam est acceptus. [7] civitatium autem [p. 132] cognitis causis decem legati aliam aliarum fecerunt5 condicionem. quae stipendiariae regi Antiocho fuerant et cum populo Romano senserant, iis immunitatem dederunt; [8] quae partium Antiochi fuerant aut stipendiariae Attali regis, eas omnes vectigal pendere Eumeni iusserunt. nominatim praeterea Colophoniis, qui in Notio habitant, et Cymaeis et Mylasenis immunitatem concesserunt; [9] clazomeniis super immunitatem et Drymussam insulam dono dederunt, et Milesiis quem sacrum appellant agrum restituerunt, [10?] et Iliensibus Rhoeteum et Gergithum addiderunt, non tam ob recentia ulla merita quam originum memoria. eadem at Dardanum liberandi causa fuit. [11] chios quoque et Zmyrnaeos et Erythraeos, pro singulari fide quam eo bello praestiterunt, et agro donarunt et in omni praecipuo honore habuerunt. [12] phocaeensibus et ager quem ante bellum habuerant redditus, et ut legibus antiquis uterentur permissum. [13] rhodiis affirmata quae data priore decreto erant; Lycia et Caria datae usque ad Maeandrum amnem praeter Telmessum. [14] regi Eumeni Chersonesum in Europa et Lysimachiam, castella vicos agrum quibus finibus tenuerat Antiochus, adiecerunt; [15] in Asia Phrygiam utramquealteram ad Hellespontum, maiorem alteram vocantet Mysiam, quam Prusia rex ademerat, [16?] ei6 restituerunt, et Lycaoniam et Milyada et Lydiam et nominatim urbes Tralles [p. 134] atque Ephesum et Telmessum. [17] de Pamphylia7 disceptatum inter Eumenem et Antiochi legatos cum esset, quia pars eius citra pars ultra8 Taurum est, integra res9 ad senatum reicitur.

1 exigerent ς: exigeret B.

2 praeerat ς: praeerant B.

3 dedisset ς: dedisset et B.

4 remissa ed. frobeniana 1535: demissam B: dimissa ς.

5 A.U.C. 566

6 ei ed. frobeniana 1535: et Bς.

7 A.U.C. 566

8 pars ultra ς: par lustrato B.

9 integra res ed. frobeniana 1531: integra Bς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (97 total)
  • Commentary references to this page (28):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.60
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
  • Cross-references to this page (52):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lycaonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lycii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lydia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Manlius Vulso
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Milesiis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Milyas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mylasenis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mysia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Notium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oroanda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Patara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phocaeensibus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pugnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhoeteum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Telmessus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ariarathes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clazomeniis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colophoniis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cymaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dardanum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Drymussa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ephesus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Erythraei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eumenes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius Labeo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gergithum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Idus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ilienses
    • Harper's, Milyas
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUSJURANDUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CHIOS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CLAZO´MENAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CO´LOPHON
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CYME
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DA´RDANUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ERYTHRAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GERGIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LYCAO´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LY´DIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MYLASSA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PHOCAEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PHRY´GIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SMYRNA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TRALLES
    • Smith's Bio, Ariara'thes
    • Smith's Bio, Ariara'thes Iv.
    • Smith's Bio, Eu'menes Ii.
    • Smith's Bio, La'beo, Q. Fa'bius
    • Smith's Bio, Ly'cophron
  • Cross-references in notes to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: