previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. id ubi legati ad Achaeos rettulerunt, omnium civitatium quae eius concilii erant consensu bellum Lacedaemoniis indictum est. ne extemplo gereretur hiems impediit; [2] incursionibus tamen parvis, latrocinii magis quam belli modo, non terra [p. 106] tantum sed etiam navibus a mari fines eorum vastati.1 [3] hic tumultus consulem Peloponnesum adduxit, iussuque eius Elin concilio indicto Lacedaemonii ad disceptandum acciti. [4] Magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, cui consul, cum alia satis ambitiose partem utramque fovendo incerta respondisset, una denuntiatione ut bello abstinerent, donec Romam ad senatum legatos misissent,2 finem imposuit. [5] utrimque legatio missa Romam est. exules quoque Lacedaemoniorum suam causam legationemque Achaeis iniunxerunt. [6] diophanet et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes legationis Achaeorum fuerunt qui, dissidentes in re publica, tum quoque minime inter se convenientes orationes habuerunt. [7] diophanet senatui disceptationem omnium rerum permittebat: eos optime controversias inter Achaeos ac Lacedaemonios finituros esse; [8] Lycortas ex praeceptis Philopoemenis postulabat ut Achaeis ex foedere ac legibus suis quae decressent agere liceret, libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores essent, praestarent. [9] Magnae auctoritatis apud Romanos tum gens Achaeorum erat; novari tamen nihil de Lacedaemoniis placebat. ceterum responsum ita perplexum fuit ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum acciperent, [10?] et [p. 108] Lacedaemonii non omnia concessa iis interpretarentur. hac3 potestate immodice Achaei ac superbe usi sunt. Philopoemeni continuatur magistratus.

1 A.U.C. 565

2 misissent ς: om. B.

3 A.U.C. 565

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
hide References (19 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.8
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lacedaemonii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lycortas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pugnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Achaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Diophanes.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Elis
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), Achaean League, Achaicum Foedus
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LACO´NIA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: