previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. nec ab Samaeis quicquam quo aut opera aut hostis arceri posset1 praetermissum est. duabus tamen maxime resistebant rebus, [2?] una,2 interiorem [p. 98] semper iuxta validum pro diruto novum obstruentes3 murum, altera, eruptionibus subitis nunc in opera hostium nunc in stationes; et plerumque his proeliis superiores erant. [3] una ad coercendos inventa, haud magna memoratu, res est. centum funditores ab Aegio et Patris et Dymis acciti. [4] a pueris ii more quodam4 gentis saxis globosis, quibus ferme harenae immixtis strata litora sunt, funda mare apertum incessentes exercebantur. [5] itaque longius5 certiusque et validiore ictu quam Baliaris funditor eo telo usi sunt. [6] et est non simplicis habenae, ut Baliarica aliarumque gentium funda, sed triplex scutale, crebris6 suturis duratum, ne fluxa habena volutetur in iactu glans, sed librata cum sederit, velut nervo missa excutiatur. [7] coronas modici circuli magno ex intervallo loci adsueti traicere non capita solum hostium vulnerabant, sed quem locum destinassent oris. [8] hae fundae Samaeos cohibuerunt, ne tam crebro neve7 tam audacter erumperent, adeo ut precarentur ex muris Achaeos ut8 parumper abscederent et se cum Romanis stationibus pugnantes quiete spectarent. [9] quattuor menses obsidionem Same sustinuit. cum ex paucis cotidie aliqui eorum caderent aut vulnerarentur, et qui supererant fessi et corporibus [p. 100] et animis essent, [10?] Romani nocte per arcem quam9 Cyneatidem vocantnam urbs in mare devexa in occidentem vergitmuro superato in forum pervenerunt. [11] Samaei postquam captam partem urbis ab hostibus senserunt, cum coniugibus ac liberis in maiorem refugerunt arcem. inde postero die dediti direpta urbe sub corona omnes venierunt.

1 posset ς: possit B.

2 una ς: unam B.

3 A.U.C. 565

4 quodam ς: quondam B.

5 longius B (ex corr.) ς: longiore B.

6 scutale crebris ς: scuta lecebris B.

7 neue ς: nec B.

8 ut ς: om. B.

9 A.U.C. 565

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (36 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.65
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Patrae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Same
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Achaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cyatidem
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dymae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dymenses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fundae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Funditores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Fulvius Nobilior
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FUNDA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LIBRA´TOR
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CEPHALLE´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SAME
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: