previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. Ancyram in stativa oratores Tectosagum ad consulem venerunt petentes, ne ante ab Ancyra castra moveret quam collocutus cum suis regibus esset: nullas condiciones pacis iis non bello fore potiores. [2] tempus1 in posterum diem constituitur locusque, qui medius maxime inter castra Gallorum et Ancyram est visus. [3] quo cum consul ad tempus cum praesidio quingentorum equitum venisset nec ullo Gallorum ibi viso regressus in castra esset, oratores idem redeunt, [4?] excusantes religione obiecta venire reges non posse; principes gentis, per quos aeque res transigi posset, venturos. [5] consul se quoque Attalum missurum dixit. ad hoc colloquium utrimque ventum est. trecentos equites [p. 86] Attalus praesidii causa cum adduxisset, iactatae2 3 sunt pacis4 condiciones; [6] finis rei quia absentibus ducibus imponi non poterat, convenit uti consul regesque eo loco postero die congrederentur. [7] frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus, donec res suas quibus periclitari nolebant cum coniugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent, deinde quod ipsi consuli, parum cauto adversus colloquii5 fraudem, insidiabantur. [8] mille ad eam rem ex omni numero audaciae expertae delegerunt equites; et successisset fraudi ni pro iure gentium, cuius violandi consilium initum erat, stetisset fortuna. [9] pabulatores lignatoresque Romani in eam partem in qua colloquium futurum erat ducti sunt,6 tutius id futurum tribunis ratis, quia consulis praesidium et ipsum pro statione habituri erant hosti oppositum; [10] suam tamen alteram stationem propius castra sescentorum equitum posuerunt. [11] consul, affirmante Attalo venturos reges et transigi rem posse, profectus e castris, cum eodem quo7 antea praesidio equitum quinque milia fere processisset nec multum a constituto loco abesset, repente concitatis equis eum impetu hostili videt Gallos venientes. [12] constituit agmen, et8 expedire tela animosque equitibus iussis primo constanter initium pugnae [p. 88] excepit9 nec cessit; dein, cum praegravaret10 multitudo, cedere sensim nihil confusis turmarum ordinibus coepit; [13] postremo, cum iam plus in mora periculi quam in ordinibus conservandis11 praesidii esset, omnes passim in fugam effusi sunt. tum vero instare dissipatis Galli12 et caedere; magnaque pars oppressa foret ni statio pabulatorum, sescenti equites, occurrissent. [14] ii procul clamore pavido suorum audito cum tela equosque expedissent, integri profligatam pugnam acceperunt. [15] itaque versa extemplo fortuna est, versus a victis in victores terror. et primo impetu fusi Galli sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique obvius hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam aut facilem haberent, quia recentibus equis Romani fessos sequebantur. pauci ergo effugerunt; [16] captus est nemo; maior multo pars per fidem violati colloquii13 poenas morte luerunt. Romani ardentibus ira14 animis postero die omnibus copiis ad hostem perveniunt.

1 tempus ς: om. B.

2 iactatae J. F. Gronovius: iactae Bς: actae M.

3 A.U.C. 565

4 pacis ς: om. B.

5 colloquii ς: consilii B.

6 ducti sunt ς: om. B.

7 quo ς: quod B.

8 et ς: om. B.

9 excepit perizonius: cepit B: accepit ς.

10 A.U.C. 565

11 conseruandis ς: om. B.

12 Galli ς: om. B.

13 colloquii ς: eloquii B.

14 ira ed. frobeniana 1535: om. Bς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.40
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Malloea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scutale
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Halys
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, CONSTRUCTION OF CASES
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: