previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. eadem non aestate solum, sed etiam iisdem prope diebus quibus haec a M. Fulvio consule in Aetolia gesta sunt, consul alter Cn. Manlius in Gallograecia bellum gessit, quod nunc ordiri pergam. vere primo Ephesum consul venit, [2] acceptisque copiis ab L. Scipione et exercitu lustrato contionem apud [p. 38] milites habuit, [3] qua collaudata virtute eorum, quod1 cum Antiocho uno proelio debellassent, adhortatus eos ad2 novum cum Gallis suscipiendum bellum, [4?] qui et auxiliis iuvissent Antiochum et adeo3 indomita haberent ingenia ut nequiquam Antiochus emotus4 ultra iuga Tauri montis esset, nisi frangerentur opes Gallorum, de se quoque pauca, nec falsa nec immodica, adiecit. [5] laeti milites cum frequenti adsensu consulem audiverunt, partem virium Antiochi fuisse Gallos credentes; rege superato nullum momentum in solis per se Gallorum copiis fore. [6] eumenen haud in tempore abesseRomae tum eratcredere consul, gnarum locorum hominumque, et cuius interesset frangi Gallorum opes. [7] Attalum igitur fratrem eius accersit a Pergamo, hortatusque ad capessendum secum bellum pollicentem suam suorumque operam domum ad comparandum dimittit. [8] paucos post dies profecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurrit Attalus cum mille peditibus equitibusque quingentis, Athenaeo fratre5 iusso cum ceteris copiis subsequi, commendata iis custodia Pergami quos fratri regnoque fidos6 credebat. [9] consul collaudato iuvene cum omnibus copiis ad [p. 40] Maeandrum progressus castra posuit, quia7 vado8 [10?] superari amnis non poterat et contrahendae naves erant ad exercitum traiciendum. transgressi Maeandrum ad Hieran9 Comen pervenerunt.

1 A.U.C. 565

2 ad ed. frobeniana 1531: eum B: om.ς.

3 adeo ς: ante B.

4 emotus ς: semotus B: amotus M.

5 athenaeo fratre ς: athene fratre eius B.

6 fidos ς: eius fidos B.

7 quia ς: qua B.

8 A.U.C. 565

9 ad Hieran ed. frobeniana 1531: phileram M: ad ς: om. B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
hide References (34 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
  • Cross-references to this page (19):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: