Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9.
adversus quae
legati, et quia gravia erant, et quia suorum animos
indomitos ac mutabiles noverant, nullo reddito responso
domum regressi sunt, ut etiam atque etiam, quid agendum esset, re integra praetorem et principes consulerent.
[2]
clamore et iurgio excepti, quam diu rem traherent, qualemcumque pacem referre iussi, cum redirent
Ambraciam, Acarnanum insidiis prope viam positis,
cum quibus bellum erat, circumventi Thyrreum custodiendi deducuntur.
[3]
haec mora iniecta est paci, cum
iam Atheniensium Rhodiorumque legati, qui ad deprecandum pro iis venerant, apud consulem essent.
[4]
Amynander quoque Athamanum rex fide accepta venerat in castra Romana, magis pro Ambracia urbe,
ubi maiorem partem temporis exulaverat, quam pro
Aetolis sollicitus.
[5]
per hos certior factus consul de
casu legatorum adduci eos a Thyrreo iussit; quorum
post adventum agi coeptum est de pace.
[6]
Amynander,
quod sui maxime operis erat, impigre agebat, ut Ambracienses compelleret ad deditionem.
[7]
ad id cum per
colloquia principum succedens murum parum proficeret, postremo consulis permissu ingressus urbem partim consilio partim precibus evicit, ut permitterent
se Romanis.
[8]
et Aetolos C. Valerius, Laevini filius,
qui cum ea gente primum amicitiam pepigerat, consulis frater matre eadem genitus, egregie adiuvit.
[9]
Ambracienses prius pacti, ut Aetolorum auxiliares sine
fraude emitterent, aperuerunt portas. dein Aetolis condiciones pacis dictae: quingenta Euboica ut darent talenta, ex quibus ducenta praesentia, trecenta per annos
sex pensionibus aequis; captivos perfugasque redderent
Romanis;
[10]
urbem ne quam formulae sui iuris facerent,
quae post id tempus, quo T. Quinctius traiecisset in
Graeciam, aut vi capta ab Romanis esset aut voluntate in amicitiam venisset; Cephallania insula ut extra
ius foederis esset.
[11]
haec quamquam spe ipsorum
[p. 361]
aliquanto leviora erant, petentibus Aetolis, ut ad concilium referrent, permissum est.
[12]
parva disceptatio de
urbibus tenuit, quae cum sui iuris aliquando fuissent,
avelli velut a corpore suo aegre patiebantur; ad unum
omnes tamen accipi pacem iusserunt.
[13]
Ambracienses
coronam auream consuli centum et quinquaginta pondo
dederunt. signa aenea marmoreaque et tabulae pictae,
quibus ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat,
quam ceterae regionis eius urbes erant, sublata omnia
avectaque;
[14]
nihil praeterea tactum violatumve.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.