Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
cum in hoc statu ad Ambraciam res esset,
legati ab Aetolis Phaeneas et Damoteles cum liberis
mandatis decreto gentis ad consulem venerunt. nam
praetor eorum, cum alia parte Ambraciam oppugnari
cerneret,
[2]
alia infestam oram navibus hostium esse,
alia Amphilochos Dolopiamque a Macedonibus vastari,
nec Aetolos ad tria simul diversa bella occursantis
sufficere, convocato concilio Aetoliae principes, quid
agendum esset, consuluit.
[3]
omnium eo sententiae decurrererunt, ut pax, si posset, aequis, si minus, tolerandis condicionibus peteretur; Antiochi fiducia bellum
susceptum;
[4]
Antiocho terra marique superato et prope
extra orbem terrae ultra iuga Tauri exacto quam spem
esse sustinendi belli?
[5]
Phaeneas et Damoteles quod e
re Aetolorum, ut in tali casu, fideque sua esse censerent, agerent; quod enim sibi consilium aut cuius
rei electionem a fortuna relictam?
[6]
cum his mandatis
legati missi orare consulem, ut parceret urbi, misereretur gentis quondam sociae, nolle dicere iniuriis,
[7]
miseriis certe coactae insanire; non plus mali meritos
Aetolos Antiochi bello, quam boni ante, cum adversus
Philippum bellatum sit, fecisse; nec tum large gratiam
relatam sibi, nec nunc immodice poenam iniungi debere. ad ea consul respondit magis saepe quam vere
umquam Aetolos pacem petere. imitarentur Antiochum
in petenda pace, quem in bellum traxissent;
[8]
non paucis urbibus eum, de quarum libertate certatum sit,
sed omni Asia cis Taurum montem, opimo regno,
[9]
excessisse. Aetolos nisi inermes de pace agentes non
auditurum se;
[10]
arma illis prius equosque omnis tradendos esse, deinde mille talentum argenti populo
Romano dandum, cuius summae dimidium praesens
numeretur, si pacem habere vellent. ad ea adiecturum
[p. 360]
etiam in foedus esse, ut eosdem quos populus Romanus amicos atque hostis habeant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.