previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. Perseus ubi adesse Aetolos audivit, omissa obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tantum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam redit. [2] et Aetolos inde avocavit populatio maritumae orae. Pleuratus, Illyriorum rex, cum sexaginta lembis Corinthium sinum invectus adiunctis Achaeorum quae [p. 358] Patris erant navibus marituma Aetoliae vastabat. [3] adversus quos mille Aetoli missi, quacumque se classis circumegerat per litorum amfractus, brevioribus semitis occurrebant. [4] et Romani ad Ambraciam pluribus locis quatiendo arietibus muros aliquantum urbis nudaverant, nec tamen penetrare in urbem poterant; [5] nam et pari celeritate novus pro diruto murus obiciebatur, et armati ruinis superstantes instar munimenti erant. [6] itaque cum aperta vi parum procederet consuli res, cuniculum occultum vineis ante contecto loco agere instituit; et aliquamdiu, cum dies noctesque in opere essent, non solum sub terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere hostem. [7] cumulus repente terrae eminens index operis oppidanis fuit, pavidique, ne iam subrutis muris facta in urbem via esset, fossam intra murum e regione eius operis, quod vineis contectum erat, ducere instituunt. [8] cuius ubi ad tantam altitudinem, quantae esse solum infimum cuniculi poterat, pervenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant. [9] quem ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum viam nec fuit magni operis: momento enim ad inane suspenso furculis ab hostibus muro pervenerunt. [10] ibi commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra ediderunt pugnam; segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum, ubi vellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis. [11] nova etiam haud magni operis adversus eos, qui in cuniculo erant, excogitata res. dolium a fundo pertusum, qua fistula modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt. hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum verso posuerunt. [12] per operculi foramina praelongae hastae, quas sarisas vocant, ad summovendos hostes eminebant. scintillam levem ignis inditam [p. 359] plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito flando accenderunt. [13] inde non solum magna vis fumi sed acrior etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, vix durare quisquam intus poterat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (44 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.64
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Muri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pleuratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinus Corinlbiacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sarisae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cuniculi
    • Harper's, Cunicŭlus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CILIC´IUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CUNI´CULUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Smith's Bio, Pleuratus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: