Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
50.
plus crimina eo die quam defensio valuisset,
ni altercationem in serum perduxissent. dimittitur
[p. 405]
senatus in ea opinione, ut negaturus triumphum fuisse
videretur.
[2]
postero die et cognati amicique Cn. Manlii
summis opibus adnisi sunt, et auctoritas seniorum
valuit,
[3]
negantium exemplum proditum memoriae esse,
ut imperator, qui devictis perduellibus, confecta provincia exercitum reportasset, sine curru et laurea privatus inhonoratusque urbem iniret. hic pudor malignitatem vicit, triumphumque frequentes decreverunt.
[4]
oppressit deinde mentionem memoriamque omnem
contentionis huius maius et cum maiore et clariore
viro certamen ortum.
[5]
P. Scipioni Africano, ut Valerius Antias auctor est, duo Q. Petillii diem dixerunt.
id, prout cuiusque ingenium erat, interpretabantur.
[6]
alii non tribunos plebis, sed universam civitatem,
[7]
quae id pati posset, incusabant: duas maximas orbis
terrarum urbes ingratas uno prope tempore in principes inventas, Romam ingratiorem, si quidem victa
Carthago victum Hannibalem in exilium expulisset,
[8]
Roma victrix victorem Africanum expellat. alii, neminem unum civem tantum eminere debere, ut legibus
interrogari non possit; nihil tam aequandae libertatis
esse quam potentissimum quemque posse dicere causam.
[9]
quid autem tuto cuiquam, nedum summam rem
publicam, permitti, si ratio non sit reddenda? qui ius
aequum pati non possit, in eum vim haud iniustam
esse.
[10]
haec agitata sermonibus, donec dies causae dicendae venit. nec alius antea quisquam nec ille ipse
Scipio consul censorve maiore omnis generis hominum
frequentia quam reus illo die in forum est deductus.
[11]
iussus dicere causam sine ulla criminum mentione
orationem adeo magnificam de rebus ab se gestis est
exorsus, ut satis constaret neminem umquam neque
melius neque verius laudatum esse.
[12]
dicebantur enim
ab eo eodem animo ingenioque, quo gesta erant, et
aurium fastidium aberat, quia pro periculo, non in
gloriam referebantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.