Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5.
consul iam munimentis,
quibus saepienda urbs erat, iam operibus, quae admovere muris parabat, perfectis quinque simul locis
moenia est adgressus.
[2]
tria paribus intervallis, faciliore
aditu a campo, adversus Pyrrheum, quod vocant, admovit, unum e regione Aesculapii, unum adversus
arcem.
[3]
arietibus muros quatiebat; asseribus falcatis
detergebat pinnas. oppidanos primo et ad speciem
et ad ictus moenium cum terribili sonitu editos pavor
ac trepidatio cepit;
[4]
deinde, ut praeter spem stare
muros viderunt, collectis rursus animis in arietes tollenonibus libramenta plumbi aut saxorum stipitesve
robustos incutiebant; falces ancoris ferreis iniectis in
interiorem partem muri trahentes asserem praefringebant;
[5]
ad hoc eruptionibus et nocturnis in custodias
operum et diurnis in stationes ultro terrorem inferebant.
[6]
in hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam
Aetoli a populatione Acarnaniae Stratum redierant.
inde Nicander praetor spem nactus solvendae incepto
forti obsidionis, Nicodamum quendam cum Aetolis
quingentis Ambraciam intromittit.
[7]
noctem certam
tempusque etiam noctis constituit, quo et illi ab urbe
opera hostium, quae adversus Pyrrheum erant, adgrederentur, et ipse ad castra Romana terrorem faceret,
posse ratus ancipiti tumultu et nocte augente pavorem
memorabilem rem geri.
[8]
et Nicodamus intempesta
nocte, cum alias custodias fefellisset, per alias impetu
constanti perrupisset, superato brachio in urbem penetrat, animique aliquantum ad omnia audenda et
spei obsessis adiecit et, simul constituta nox venit,
[9]
ex composito repente opera est adgressus. id inceptum
conatu quam effectu gravius fuit, quia nulla ab exteriore parte vis admota est,
[10]
seu metu deterrito praetore Aetolorum, seu quia potius visum est Amphilochis nuper receptis ferre opem, quos Perseus, Philippi
[p. 357]
filius, missus ad Dolopiam Amphilochosque recipiendos,
summa vi oppugnabat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.