Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25.
Ancyram in stativa oratores Tectosagum
ad consulem venerunt petentes, ne ante ab Ancyra
castra moveret, quam collocutus cum suis regibus
esset:
[2]
nullas condiciones pacis iis non bello fore potiores. tempus in posterum diem constituitur locusque, qui medius maxime inter castra Gallorum et
Ancyram est visus.
[3]
quo cum consul ad tempus cum
praesidio quingentorum equitum venisset nec ullo Gallorum ibi viso regressus in castra esset, oratores idem
redeunt,
[4]
excusantes religione obiecta venire reges non
posse; principes gentis, per quos aeque res transigi
[p. 378]
posset, venturos.
[5]
consul se quoque Attalum missurum
dixit. ad hoc colloquium utrimque ventum est. trecentos equites Attalus praesidii causa cum adduxisset,
[6]
iactatae sunt pacis condiciones; finis rei quia absentibus ducibus imponi non poterat, convenit, uti consul
regesque eo loco postero die congrederentur.
[7]
frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent
tempus, donec res suas, quibus periclitari nolebant,
cum coniugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent,
deinde quod ipsi consuli, parum cauto adversus colloquii fraudem, insidiabantur.
[8]
mille ad eam rem ex
omni numero audaciae expertae delegerunt equites;
et successisset fraudi, ni pro iure gentium, cuius violandi consilium initum erat, stetisset fortuna.
[9]
pabulatores lignatoresque Romani in eam partem, in qua
colloquium futurum erat, ducti sunt, tutius id futurum
tribunis ratis, quia consulis praesidium et ipsum pro
statione habituri erant hosti oppositum;
[10]
suam tamen
alteram stationem propius castra sescentorum equitum
posuerunt.
[11]
consul, adfirmante Attalo venturos reges
et transigi rem posse, profectus e castris, cum eodem
quo antea praesidio equitum quinque milia fere processisset nec multum a constituto loco abesset, repente concitatis equis cum impetu hostili videt Gallos
venientis.
[12]
constituit agmen, et expedire tela animosque equitibus iussis primo constanter initium pugnae
excepit nec cessit; dein, cum praegravaret multitudo,
cedere sensim nihil confusis turmarum ordinibus coepit;
[13]
postremo, cum iam plus in mora periculi quam in
ordinibus conservandis praesidii esset, omnes passim
in fugam effusi sunt. tum vero instare dissipatis
Galli et caedere; magnaque pars oppressa foret, ni
statio pabulatorum, sescenti equites occurrissent.
[14]
ii procul clamore pavido suorum audito cum tela equosque expedissent, integri profligatam pugnam acceperunt.
[15]
itaque versa extemplo fortuna est, versus a
victis in victores terror. et primo impetu fusi Galli
[p. 379]
sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique
obvius hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam
aut facilem haberent, quia recentibus equis Romani
fessos sequebantur.
[16]
pauci ergo effugerunt; captus est
nemo; maior multo pars per fidem violati colloquii
poenas morte luerunt. Romani ardentibus ira animis
postero die omnibus copiis ad hostem perveniunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.