Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19. certiora postea Oroandensium legati attulerunt, Tolostobogiorum civitatem Olympum montem cepisse; diversos Tectosagos alium montem, Magaba qui dicatur, petisse;
[2]
Trocmos coniugibus ac liberis apud Tectosagos depositis armatorum agmine Tolostobogiis statuisse auxilium ferre. erant autem tunc trium populorum reguli Ortiago et Comboiomarus et Gaulotus.
[3]
iis haec maxime ratio belli sumendi fuerat, quod cum montes editissimos regionis eius tenerent, convectis omnibus, quae ad usum quamvis longi temporis sufficerent, taedio se fatigaturos hostem censebant:
[4]
[p. 303] nam neque 1ausuros per tam ardua atque iniqua loca subire eos, et, si conarentur, vel parva manu prohiberi aut deturbari posse, nec quietos in radicibus montium gelidorum sedentes frigus aut inopiam laturos.
[5]
et cum ipsa altitudo locorum eos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta verticibus iis, quos insederant, circumiecere.
[6]
minima apparatus missilium telorum cura fuit, quod saxa adfatim praebituram asperitatem ipsam locorum credebant.
1 a. Ch. 189.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.