Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. reditum inde Hypatam est, nec consilium
expediebatur; nam neque unde mille talentum
daretur erat, et permisso libero arbitrio ne in corpora
sua saeviretur, metuebant.
[2]
redire itaque eosdem
legatos ad consulem et Africanum iusserunt et
petere ut, si dare vere pacem, non tantum ostendere,
frustrantes spem miserorum, vellent, aut ex summa
pecuniae demerent aut permissionem extra civium
corpora fieri iuberent.
[3]
nihil impetratum ut mutaret
consul; et ea quoque irrita legatio dimissa est.
secuti et Athenienses sunt;
[4]
et princeps legationis
eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos et
complorantes inutili lamentatione fortunam gentis
ad spem revocavit auctor indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent:
[5]
dilationem
nihil ad praesentia mala, quippe quae ultima essent,
adiecturam;1 levari per multos casus tempore interposito praesentes clades posse.
[6]
auctore Echedemo idem missi; prius P. Scipione convento, per eum
[p. 310]
indutias temporis eius, quod petebant, ab consule2 impetraverunt.
[7]
et soluta obsidione Amphissae M'. Acilius tradito consuli exercitu provincia decessit,
et consul ab Amphissa Thessaliam repetit, ut per
Macedoniam Thraeciamque duceret in Asiam.
tum Africanus fratri:
[8]
“iter, quod insistis, L.
Scipio, ego quoque approbo;
[9]
sed totum id vertitur
in voluntate Philippi, qui si imperio nostro fidus est,
et iter et commeatus et omnia quae in longo itinere
exercitus alunt iuvantque nobis suppeditabit; si is
destituit,3 nihil per Thraeciam satis tutum habebis; itaque prius regis animum explorari placet.
[10]
optime
explorabitur, si nihil ex praeparato agentem opprimet
qui mittetur.
[11]
” Ti. Sempronius Gracchus, longe tum
acerrimus iuvenum, ad id delectus per dispositos
equos prope incredibili celeritate ab Amphissa—inde
enim est dimissus—die tertio Pellam pervenit.
[12]
in
convivio rex erat et in multum vini processerat; ea
ipsa remissio animi suspicionem dempsit novare eum
quicquam velle.4
[13]
et tum quidem comiter acceptus hospes, postero die commeatus exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus factos, vias, ubi5 transitus difficiles erant, munitas vidit.
[14]
haec referens eadem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit [p. 312]
consuli. inde certiore et maiore spe laetus exercitus6 ad praeparata omnia in Macedoniam pervenit.
[15]
venientes regio apparatu et accepit et prosecutus est rex. multa in eo et dexteritas et humanitas visa, quae commendabilia apud Africanum erant, virum
sicut ad cetera egregium, ita a comitate, quae sine
luxuria esset, non aversum.
[16]
inde non per Macedoniam modo sed etiam Thraeciam prosequente et
praeparante omnia Philippo ad Hellespontum perventum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.