Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38. consul circa Thyatiram esse regem
ratus, continuis itineribus quinto die ad Hyrcanum
campum descendit.
[2]
inde cum profectum audisset,
secutus vestigia citra1 Phrygium amnem, quattuor milia ab hoste posuit castra.
[3]
eo mille ferme equites
—maxima pars Gallograeci erant, et Dahae quidam
aliarumque gentium sagittarii equites intermixti—
tumultuose amni traiecto in stationes impetum
fecerunt.
[4]
primo turbaverunt incompositos; dein,
[p. 400]
cum longius certamen fieret et2 Romanorum ex3 propinquis castris facili4 subsidio cresceret numerus, regii fessi iam et plures non sustinentes recipere se conati circa ripam amnis, priusquam flumen ingrederentur, ab instantibus tergo aliquot interfecti sunt.
[5]
biduum5 deinde silentium fuit neutris transgredientibus amnem; tertio post die Romani simul omnes transgressi sunt et duo milia fere et quingentos passus ab hoste posuerunt castra.
[6]
metantibus et muniendo occupatis tria milia delecta equitum peditumque regiorum magno terrore ac tumultu advenere;
[7]
aliquanto pauciores in statione erant; hi tamen per se, nullo a6 munimento castrorum milite avocato, et primo aequum proelium sustinuerunt, et crescente certamine pepulerunt hostes centum ex iis occisis, centum ferme captis.
[8]
per quadriduum insequens instructae utrimque acies pro vallo stetere; quinto die Romani processere in medium campi;
[9]
Antiochus nihil promovit signa, ita ut extremi
minus mille pedes a vallo abessent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.