Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34. per eos forte dies legatus ab Antiocho
in castra venerat Byzantius Heraclides, de pace
adferens mandata;
[2]
quam impetrabilem fore magnam
ei spem attulit mora et cunctatio Romanorum, quos,
simul Asiam attigissent, effuso agmine ad castra regia
ituros crediderat.
[3]
statuit tamen non prius consulem adire quam P. Scipionem, et ita mandatum
ab1 rege erat. in eo maximam spem habebat, praeterquam quod et magnitudo animi et satietas
gloriae placabilem eum maxime faciebat,
[4?]
notumque
erat gentibus, qui victor ille in Hispania, qui deinde
in Africa fuisset, etiam quod filius eius captus in
potestate regis erat.
[5]
is ubi et quando et quo casu
captus sit, sicut pleraque alia, parum inter auctores
constat. alii principio belli, a Chalcide Oreum
[p. 390]
petentem, circumventum ab regiis navibus tradunt;2 alii,
[6?]
postquam transitum in Asiam est, cum turma Fregellana missum exploratum ad regia castra, effuso
obviam equitatu cum reciperet sese, in eo tumultu
delapsum ex equo3 cum duobus equitibus oppressum, ita ad regem deductum esse.
[7]
illud satis4 constat, si pax cum populo Romano5 maneret hospitiumque privatim regi cum6 Scipionibus esset, neque liberalius neque benignius haberi colique adolescentem quam cultus est potuisse.
[8]
ob haec cum adventum P. Scipionis legatus expectasset, ubi is venit, consulem adit petitque ut mandata audiret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.