Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33. per idem fere tempus consuli, transgresso Aeniorum Maronitarumque fines, nuntiatur
victam regiam classem ad Myonnesum relictamque a
praesidio Lysimachiam esse.
[2]
id multo quam de navali
victoria laetius fuit, utique postquam eo venerunt,
refertaque urbs omnium rerum commeatibus velut
in adventum exercitus praeparatis eos excepit,1 ubi inopiam ultimam laboremque in obsidenda urbe
proposuerant sibi.
[3]
paucos dies stativa habuere,
impedimenta aegrique ut consequerentur, qui passim
per omnia Thraciae castella, fessi morbis ac longitudine viae, relicti erant.
[4]
receptis omnibus ingressi
rursus iter per Chersonesum Hellespontum perveniunt. ubi omnibus cura regis Eumenis ad
traiciendum praeparatis velut in pacata littora nullo
prohibente, aliis alio2 delatis navibus, sine tumultu traiecere.
[5]
ea vero res Romanis auxit animos,
concessum sibi transitum cernentibus3 in Asiam, [p. 388]
quam rem magni certaminis futuram crediderant.4
[6]
stativa deinde ad Hellespontum aliquamdiu habuerunt, quia dies forte, quibus ancilia moventur, religiosi ad iter inciderant.
[7]
idem dies P. Scipionem propiore etiam religione, quia salius erat,5 diiunxerant6 ab exercitu; causaque et is ipse morae erat, dum consequeretur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.