previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. Teii, cum in oculis populatio esset, oratores cum infulis et velamentis ad Romanum miserunt. [2] quibus purgantibus civitatem omnis facti dictique hostilis adversus Romanos, et iuvisse eos commeatu1 classem hostium arguit, et quantum vini Polyxenidae promisissent; quae si eadem Romanae [p. 372] classi darent, revocaturum se a populatione militem;2 si minus, pro hostibus eos habiturum. [3] hoc tam triste responsum cum rettulissent legati, vocatur in contionem a magistratibus populus, ut quid agerent consultarent. [4] eo forte die Polyxenidas cum regia classe a Colophone profectus postquam movisse a Samo Romanos audivit et ad Myonnesum piratas persecutos Teiorum agrum depopulari, naves in Geraestico portu stare, [5?] ipse adversus Myonnesum in insulaMacrin nautici vocantancoras portu occulto iecit. [6] inde ex propinquo explorans quid hostes agerent, primo in magna spe fuit, quem ad modum Rhodiam classem ad Samum circumsessis ad exitum faucibus portus3 expugnasset, sic et Romanam expugnaturum. nec est dissimilis natura loci: [7] promunturiis coeuntibus inter se ita clauditur portus, ut vix duae simul inde naves possint exire. [8] inde nocte occupare fauces Polyxenidas in animo habebat, et denis navibus ad promunturia stantibus, quae ab utroque cornu in latera exeuntium navium pugnarent, ex cetera classe, sicut ad Panhormum fecerat, armatis in littora expositis terra marique simul hostes opprimere. [9] quod non vanum ei consilium fuisset ni, cum Teii facturos se imperata promisissent, ad accipiendos commeatus aptius visum esset Romanis in eum portum, qui ante urbem est, classem transire. [10] dicitur et Eudamus Rhodius vitium alterius portus ostendisse, cum forte duae naves in arto ostio implicitos remos fregissent; [11] et inter alia id quoque movit [p. 374] praetorem, ut traduceret classem, quod ab terra4 periculum erat, haud procul inde Antiocho stativa habente.

1 commeatu ς: omni commeatu B.

2 A.U.C. 564

3 portus ς: om. B.

4 A.U.C. 564

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
hide References (19 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.52
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Macris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Strategema
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Teii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equites:
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Geraesticus
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARCONNE´SUS
    • Smith's Bio, Polyxe'nidas
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: