Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. dum haec in Hellesponto geruntur, Polyxenidas
regius praefectus—erat autem exul Rhodius—cum
audisset profectam ab domo popularium suorum classem,
[2?]
et Pausistratum praefectum superbe quaedam
et contemptim in se contionantem dixisse, praecipuo
certamine animi adversus eum sumpto nihil aliud
dies noctesque agitabat animo, quam ut verba magnifica eius rebus confutaret.
[3]
mittit ad eum hominem
et illi notum, qui diceret et se Pausistrato patriaeque
suae magno usui, si liceat, fore, et a Pausistrato se
[p. 318]
restitui in patriam posse.
[4]
cum, quonam modo ea1 fieri possent, mirabundus Pausistratus percunctaretur,
fidem petenti dedit agendae communiter rei aut
tegendae silentio.
[5]
tum internuntius: regiam classem aut totam aut maiorem eius partem Polyxenidam
traditurum ei; pretium tanti meriti nullum aliud
pacisci quam reditum in patriam.
[6]
magnitudo rei
nec ut crederet nec ut aspernaretur dicta effecit.2 Panhormum Samiae terrae petit, ibique ad explorandam rem quae oblata erat substitit.
[7]
ultro citroque nuntii cursare, nec fides ante Pausistrato
facta est quam coram nuntio eius Polyxenidas sua
manu scripsit se ea quae pollicitus esset facturum
signoque suo impressas tabellas misit.
[8]
eo vero
pignore velut auctoratum sibi proditorem ratus est:
neque enim eum qui sub rege viveret commissurum
fuisse, ut adversus semet ipsum indicia manu sua
testata daret.
[9]
inde ratio simulatae proditionis composita. omnium se rerum apparatum omissurum
Polyxenidas dicere; non remigem, non socios navales
ad classem frequentes habiturum;
[10]
subducturum per
simulationem reficiendi quasdam naves, alias in propinquos portus dimissurum; paucas ante portum
Ephesi in salo habiturum, quas, si exire res cogeret,
obiecturus certamini foret.
[11]
quam neglegentiam
Polyxenidam in classe sua habiturum Pausistratus
audivit, eam ipse extemplo habuit, partem navium
ad commeatus accersendos Halicarnassum, partem
[p. 320]
Samum ad urbem misit, ipse ad Panhormum mansit,3 4 ut paratus esset, cum signum adgrediendi a proditore accepisset.
[12]
Polyxenidas augere simulando errorem; subducit quasdam naves, alias velut subducturus esset, navalia reficit; remiges ex hibernis non Ephesum accersit, sed Magnesiam occulte cogit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.