Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
inde placuit Eumenen domum dimitti et praeparare consuli atque
[p. 310]
exercitui, quae ad transitum Hellesponti opus essent,
Romanam Rhodiamque classem redire Samum atque
ibi in statione esse, ne Polyxenidas ab Epheso moveret. rex Elaeam, Romani ac Rhodii Samum redierunt.
[2]
ibi M. Aemilius frater praetoris decessit.
Rhodii celebratis exsequiis adversus classem, quam
fama erat ex Syria venire, tredecim suis navibus et
una Coa quinqueremi, altera Cnidia Rhodum, ut ibi
in statione essent, profecti sunt.
[3]
biduo ante, quam
Eudamus cum classe ab Samo veniret, tredecim ab
Rhodo naves cum Pamphilida praefecto adversus eandem Syriacam classem missae adsumptis quattuor
navibus, quae Cariae praesidio erant, oppugnantibus
regiis Daedala et quaedam alia Peraeae castella obsidione exemerunt. Eudamum confestim exire placuit.
[4]
additae huic quoque sunt ad eam classem, quam habebat, sex apertae naves.
[5]
profectus cum, quantum
accelerare poterat, maturasset, ad portum, quem Megisten vocant, praegressos consequitur. inde uno agmine Phaselidem cum venissent, optimum visum est
ibi hostem opperiri.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.