previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. [p. 180]Polyxenidas Samum petituros ratus hostis, ut se Rhodiae classi coniungerent, ab Epheso profectus primo ad Myonnesum stetit; inde ad Macrin, quam vocant, insulam traiecit, ut praetervehentis classis si quas aberrantis ex 1agmine naves posset aut postremum agmen opportune adoriretur. [2] postquam sparsam tempestate classem vidit, occasionem primo adgrediendi ratus, paulo post increbrescente vento et maiores iam volvente fluctus, [3] quia pervenire se ad eos videbat non posse, ad Aethaliam insulam traiecit, ut inde postero die Samum ex alto petentis navis adgrederetur. [4] Romani, pars exigua, primis tenebris portum desertum Samiae tenuerunt, classis cetera nocte tota in alto iactata in eundem portum decurrit. [5] ibi ex agrestibus cognito hostium naves ad Aethaliam stare, consilium habitum, utrum extemplo decernerent, an Rhodiam expectarent classem. dilata reita enim placuitCorycum, unde venerant, traiecerunt. [6] Polyxenidas quoque, cum frustra stetisset, Ephesum rediit. tum Romanae naves vacuo ab hostibus mari Samum traiecerunt. [7] eodem et Rhodia classis post dies paucos venit. quam ut expectatam esse appareret, profecti extemplo sunt Ephesum, ut aut decernerent navali certamine, aut, si detractaret hostis pugnam, quod plurimum intererat ad animos civitatium, timoris confessionem exprimerent. [8] [p. 181] contra fauces portus instructa in frontem navium acie stetere. postquam nemo adversus ibat, 2classe divisa pars in salo ad ostium portus in ancoris stetit, pars in terram milites exposuit. [9] in eos iam ingentem praedam late depopulato agro agentis Andronicus Macedo, qui in praesidio Ephesi erat, iam moenibus appropinquantis eruptionem fecit, exutosque magna parte praedae ad mare ac naves redegit. [10] postero die insidiis medio ferme viae positis ad eliciendum extra moenia Macedonem Romani ad urbem agmine iere; inde, cum ea ipsa suspicio, ne quis exiret, deterruisset, redierunt ad naves; [11] et terra marique fugientibus certamen hostibus Samum, unde venerat, classis repetit. inde duas sociorum ex Italia, duas Rhodias triremes cum praefecto Epicrate Rhodio ad fretum Cephallaniae tuendum praetor misit. [12] infestum id latrocinio Lacedaemonius Hybristas cum iuventute Cephallanum faciebat, clausumque iam mare commeatibus Italicis erat.

1 a. u. 564.

2 a. Ch. 190.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (19 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Macris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Myonnesus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Polyxenidas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aethalia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Andronicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cephallenia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corycum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Epicrates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hybristas
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CEPHALLE´NIA
    • Smith's Bio, Androni'cus
    • Smith's Bio, Polyxe'nidas
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: