previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. cum circa hanc fere consultationem disceptatio omnis verteretur, Hannibal nominatim [p. 174] interrogatus sententiam in universi belli cogitationem1 regem atque eos, qui aderant, tali oratione avertit. [2] “si ex quo traiecimus in Graeciam, adhibitus essem in consilium, cum de Euboea deque Achaeis et de2 Boeotia agebatur, eandem sententiam dixissem quam hodie cum de Thessalis agitur dicam. [3] ante omnia Philippum et Macedonas in societatem belli3 quacumque ratione censeo deducendos esse. [4] nam quod ad Euboeam Boeotosque et Thessalos attinet, cui dubium est quin, ut quibus nullae suae vires sint, praesentibus adulando semper, quem metum in consilio habeant, eodem ad impetrandam veniam utantur, [5?] simul ac Romanum exercitum in Graecia viderint, ad consuetum imperium se avertant, nec iis noxiae futurum sit, quod, cum Romani procul abessent, vim tuam praesentis exercitusque tui experiri noluerint4 ? [6] quanto igitur prius potiusque est Philippum nobis coniungere quam hos? cui,5 si semel in causam descenderit, nihil integri futurum sit,6 quique eas vires adferat, quae non accessio tantum ad Romanum esse bellum, sed per se ipsae nuper sustinere potuerint Romanos. [7] hoc ego adiunctoabsit verbo invidiaqui dubitare de eventu possim, cum, quibus adversus Philippum [p. 176] valuerint Romani, iis nunc fore videam, ut ipsi7 oppugnentur? [8] Aetoli, qui Philippum, quod inter omnes constat, vicerunt, cum Philippo adversus Romanos pugnabunt; [9] Amynander atque Athamanum gens, quorum secundum Aetolos plurima fuit opera in eo bello, nobiscum stabunt; [10] Philippus tum te quieto totam molem sustinebat belli; nunc duo maximi reges Asiae Europaeque viribus adversus unum populum, ut meam utramque fortunam taceam, patrum certe aetate ne uni quidem Epirotarum regi parem (qui quid8 tandem erat9 vobiscum comparatus?) geretis bellum. [11] quae igitur res mihi fiduciam praebet coniungi nobis Philippum posse? una, communis utilitas, quae societatis maximum vinculum est; altera, auctores vos Aetoli. [12] vester enim legatus hic Thoas inter cetera quae ad exciendum in Graeciam Antiochum dicere est solitus, ante omnia hoc semper affirmavit, fremere Philippum et aegre pati sub specie pacis leges servitutis sibi impositas. [13] ille quidem ferae10 bestiae vinctae aut clausae et refringere claustra cupienti regis iram verbis aequabat. cuius si talis animus est, solvamus nos eius vincula et claustra refringamus, ut erumpere diu coercitam iram in hostes communes possit. [14] quod si nihil eum legatio nostra moverit, at nos, quoniam nobis eum adiungere non possumus, ne hostibus nostris ille adiungi possit, caveamus. [15] Seleucus filius tuus Lysimachiae est; qui si eo exercitu quem secum habet, per Thraciam proxima Macedoniae [p. 178] coeperit depopulari, facile ab auxilio ferendo Romanis11 Philippum ad sua potissimum tuenda avertet. [16] de Philippo meam sententiam habes; de ratione universi belli quid sentirem, iam ab initio non ignorasti. quod si tum auditus forem, non in Euboea Chalcidem captam et castellum Euripi expugnatum Romani,12 sed Etruriam Ligurumque et Galliae Cisalpinae oram bello ardere, et, qui maximus iis terror est, Hannibalem in Italia esse audirent. [17] nunc quoque accersas censeo omnes navales terrestresque copias; sequantur classem onerariae cum commeatibus; nam hic sicut ad belli munera pauci sumus., sic nimis multi pro inopia commeatuum. [18] cum omnes tuas contraxeris vires, divisa classe partem Corcyrae in statione habebis, ne transitus Romanis liber ac tutus pateat, [19?] partem ad litus Italiae, quod Sardiniam Africamque spectat, traicies; ipse cum omnibus terrestribus copiis in Bullinum agrum procedes; [20] inde Graeciae praesidebis, et speciem Romanis traiecturum te praebens et, si res poposcerit, traiecturus. haec suadeo, qui ut non omnis peritissimus sim belli, cum Romanis certe bellare bonis malisque meis didici. [21] in quae consilium dedi, in eadem nec infidelem nec segnem operam polliceor. dii approbent eam sententiam quae tibi optima visa fuerit.”

1 A.U.C. 563

2 et de ς: de B: deque M.

3 in societatem belli ed. frobeniana 1535: belli in societatem Bς.

4 noluerint ς: noluerunt B.

5 cui edd. vett.: qui Bς. futurum sit ς: futuri sint B.

6 futurum sit ς: futuri sint B.

7 A.U.C. 563

8 qui quid doujat: quicquid B: quid M: quidquid ς.

9 erat Madvig: erit Mς: om. B.

10 ferae ed. frobeniana 1535: ut ferae Bς.

11 A.U.C. 563

12 romani ς: romanis B: a romanis M.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (46 total)
  • Commentary references to this page (24):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.7
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Seleucus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thoas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antiochus Magnus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bullinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BULLIS
    • Smith's Bio, Amynander
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: