Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42. C. Livius praefectus Romanae classis, cum
quinquaginta navibus tectis profectus ab Roma Neapolim, quo ab sociis eius orae convenire iusserat
apertas naves quae ex foedere debebantur,
[2?]
Siciliam
inde petit fretoque Messanam praetervectus, cum
sex Punicas naves ad auxilium missas accepisset et ab
Reginis Locrisque et eiusdem iuris sociis debitas exegisset naves, lustrata classe ad Lacinium, altum petit.
[3]
Corcyram, quam primam Graeciae civitatium adiit,
cum venisset, percunctatus de statu belli—necdum
enim omnia in Graecia perpacata erant—et ubi
classis Romana esset,
[4?]
postquam audivit circa Thermopylarum saltum in statione consulem ac regem
esse, classem Piraei stare, maturandum ratus omnium rerum causa, pergit protinus navigare
[p. 276]
Peloponnesum.
[5]
samen1 Zacynthumque, quia partis2 Aetolorum maluerant esse, protinus depopulatus Maleam petit, et3 prospera navigatione usus paucis diebus Piraeum ad veterem classem pervenit.
[6]
ad Scyllaeum Eumenes rex cum tribus navibus occurrit, cum Aeginae diu incertus consilii fuisset, utrum ad
tuendum rediret regnum—audiebat enim Antiochum Ephesi navales terrestresque parare copias—
an nusquam abscederet ab Romanis, ex quorum
fortuna sua penderet.
[7]
a Piraeo A. Atilius traditis
successori quinque et viginti navibus tectis Romam
est profectus.
[8]
Livius una et octoginta constratis4 navibus, multis praeterea minoribus, quae aut apertae rostratae aut sine rostris speculatoria erant, Delum traiecit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.