Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38. sub idem fere tempus Ligures lege
sacrata coacto exercitu nocte improviso castra Q. Minucii proconsulis aggressi sunt.
[2]
Minucius usque ad
lucem intra vallum militem instructum tenuit intentus, ne qua transcenderet hostis munimenta.
prima luce duabus simul portis eruptionem fecit.
[3]
nec primo impetu, quod speraverat, Ligures pulsi
sunt; duas amplius horas dubium certamen sustinuere;
[4]
postremo, cum alia atque alia1 agmina erumperent, et integri fessis succederent ad pugnam,
tandem Ligures, inter cetera etiam vigiliis confecti,
terga dederunt. caesa supra quattuor milia2 hostium; ex Romanis sociisque minus trecenti perierunt.
[5]
duobus fere post mensibus P. Cornelius
consul cum Boiorum exercitu signis collatis egregie
pugnavit.
[6]
duodetriginta milia hostium occisa Antias
Valerius scribit, capta tria milia3 et quadringentos, [p. 266]
signa militaria centum viginti quattuor, equos mille4 ducentos triginta, carpenta ducenta quadraginta septem; ex victoribus mille quadringentos octoginta quattuor cecidisse.
[7]
ubi ut in numero scriptori parum fidei sit, quia in augendo eo non alius intemperantior est, magnam tamen victoriam fuisse apparet, quod et castra capta sunt et Boi post eam
pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio eius victoriae causa decreta ab senatu victimaeque maiores caesae.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.