Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30. M'. Acilius vendita aut concessa militi circa1 Heracleam praeda, postquam nec Hypatae pacata
consilia2 esse, et Naupactum concurrisse Aetolos, ut inde totum impetum belli sustinerent, audivit,
[2?]
praemisso Ap. Claudio cum quattuor milibus militum
ad occupanda iuga, qua difficiles transitus montium
erant,
[3?]
ipse Oetam escendit Herculique sacrificium
fecit in eo loco quem Pyram, quod ibi mortale corpus
eius dei sit crematum, appellant. inde toto exercitu
profectus reliquum iter satis expedite agmine fecit;
[4]
ut ad Coracem ventum est—mons est altissimus inter
Callipolim et Naupactum—ibi et iumenta multa ex
agmine praecipitata cum ipsis oneribus sunt et homines vexati;
[5]
et facile apparebat quam cum inerti
hoste res esset, qui tam impeditum saltum nullo
praesidio, ut clauderet transitum, insedisset.
[6]
tum
quoque vexato exercitu ad Naupactum descendit, et
uno castello adversus arcem posito ceteras partes
urbis divisis copiis pro situ moenium circumsedit.
nec minus operis laborisque ea oppugnatio quam
Heracleae habuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.