previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. Acilius consul ab Thermopylis Heracleam ad Aetolos praemisit ut tunc saltem, experti regiam vanitatem, resipiscerent traditaque Heraclea cogitarent de petenda ab senatu seu furoris sui seu erroris venia. [2] et ceteras Graeciae civitates defecisse eo bello ab optime meritis Romanis; sed quia post fugam regis, cuius fiducia officio decessissent,1 non addidissent pertinaciam culpae, in fidem receptas esse; [3] Aetolos quoque, quamquam non secuti sint regem, sed accersierint, et duces2 belli, non socii fuerint, si paenitere possint, posse et incolumes esse. ad [4] ea cum pacati nihil responderetur, appareretque armis rem gerendam et rege superato bellum Aetolicum integrum restare, castra ab Thermopylis ad Heracleam movit, eoque ipso die, ut situm nosceret urbis, ab omni parte equo moenia est circumvectus. [5] Heraclea sita est in radicibus Oetae montis, ipsa in campo, arcem imminentem loco alto et undique praecipiti habet. [6] contemplatus omnia quae noscenda erant, quattuor simul locis aggredi urbem constituit. [7] a flumine Asopo, qua et gymnasium est, L. Valerium operibus atque oppugnationi praeposuit; partem extra muros, quae3 frequentius prope quam in urbe habitabatur, Ti. Sempronio Longo oppugnandam dedit; [8] e regione sinus Maliaci, [p. 226] quae4 aditum haud facilem pars habebat, M.5 Baebium, ab altero amniculo6 quem Melana vocant, adversus Dianae templum Ap. Claudium opposuit. [9] horum magno certamine intra paucos dies turres arietesque et alius omnis apparatus oppugnandarum urbium perficitur. [10] et cum ager Heracleensis paluster omnis frequensque proceris arboribus benigne ad omne genus operum materiam suppeditabat, tum, quia refugerant intra moenia Aetoli, [11?] deserta quae in vestibulo urbis erant, tecta in varios usus non tigna modo et tabulas sed laterem quoque et caementa et saxa variae magnitudinis praebebant.

1 decessissent ς: decessisset B.

2 et duces ς: duces B.

3 partem extra muros quae Madvig: arcem extra muros quae M: om. Bς.

4 e regione sinus Maliaci quae Weissenborn: et regione mella quoque B: a sino maliaco quae M: et regione malea quoque ς.

5 A.U.C. 563

6 amniculo ed. frobeniana 1535: angulo Bς: amnis latere M.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
hide References (22 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.50
    • C.E. Graves, Commentary on Thucydides: Book 4, CHAPTER LXXVIII
  • Cross-references to this page (13):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: