Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37.
principio eius anni, quo haec iam profecto ad bellum M'. Acilio, manente adhuc Romae P.
[2]
Cornelio consule agebantur, boves duos domitos in
Carinis per scalas pervenisse in tegulas aedificii proditum memoriae est. eos vivos comburi cineremque
eorum deici in Tiberim haruspices iusserunt.
[3]
Tarracinae et Amiterni nuntiatum est aliquotiens lapidibus
pluvisse, Menturnis aedem Iovis et tabernas circa forum de caelo tactas esse, Volturni in ostio fluminis
duas naves fulmine ictas conflagrasse.
[4]
eorum prodigiorum causa libros Sibyllinos ex senatus consulto
decemviri cum adissent, renuntiaverunt, ieiunium instituendum Cereri esse, et id quinto quoque anno servandum;
[5]
et ut novemdiale sacrum fieret et unum diem
supplicatio esset; coronati supplicarent; et consul P.
[6]
Cornelius, quibus diis quibusque hostiis edidissent decemviri, sacrificaret. placatis diis nunc votis rite solvendis nunc prodigiis expiandis, in provinciam proficiscitur consul, atque inde Cn. Domitium proconsulem
dimisso exercitu Romam decedere iussit; ipse in agrum
Boiorum legiones induxit.
[p. 280]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.