Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15.
cum haec agebantur, Chalcide erat Antiochus,
iam tum cernens nihil se ex Graecia praeter amoena
Chalcide hiberna et infames nuptias petisse.
[2]
tunc
Aetolorum vana promissa incusare et Thoantem, Hannibalem vero non ut prudentem tantum virum sed
prope vatem omnium, quae tum evenirent, admirari.
ne tamen temere coepta segnitia insuper everteret,
[3]
nuntios in Aetoliam misit, ut omni contracta iuventute convenirent Lamiam; et ipse eo decem milia fere
peditum ex iis, qui postea venerant ex Asia, expleta
et equites quingentos duxit.
[4]
quo cum aliquanto pauciores quam umquam antea convenissent, et principes
tantummodo cum paucis clientibus essent, atque ii dicerent
[p. 260]
omnia sedulo ab se facta, ut quam plurimos
ex civitatibus suis evocarent;
[5]
nec auctoritate nec gratia
nec imperio adversus detractantes militiam valuisse,
destitutus undique et ab suis, qui morabantur in Asia,
et ab sociis, qui ea, in quorum spem vocaverant, non
praestabant, intra saltum Thermopylarum sese recepit.
[6]
id iugum, sicut Appennini dorso Italia dividitur, ita
mediam Graeciam dirimit.
[7]
ante saltum Thermopylarum in septentrionem versa Epirus et Perrhaebia et
Magnesia et Thessalia est et Phthiotae Achaei et sinus
Maliacus;
[8]
intra fauces ad meridiem vergunt Aetoliae
pars maior et Acarnania et cum Locride Phocis et
Boeotia adiunctaque insula Euboea et excurrente in
altum velut promunturio Attica terra et sita ab tergo
Peloponnesus.
[9]
hoc iugum ab Leucate et mari ad occidentem verso per Aetoliam ad alterum mare orienti
obiectum tendens ea aspreta rupesque interiectas habet,
ut non modo exercitus sed ne expediti quidem facile
ullas ad transitum calles inveniant.
[10]
extremos ad orientem montis Oetam vocant, quorum quod altissimum
est Callidromon appellatur, in cuius valle ad Maliacum
sinum vergente iter est non latius quam sexaginta
passus.
[11]
haec una militaris via est, qua traduci exercitus, si non prohibeantur, possint.
[12]
ideo Pylae et ab
aliis, quia calidae aquae in ipsis faucibus sunt, Thermopylae locus appellatur, nobilis Lacedaemoniorum
adversus Persas morte magis memorabili quam pugna.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.