Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. censores erant priore anno creati Sex. Aelius
Paetus et C. Cornelius Cethegus.
[2]
Cornelius lustrum
condidit. censa sunt civium capita CXLIII DCCIV.
Aquae ingentes eo anno fuerunt1 et Tiberis loca plana urbis inundavit;
[3]
circa portam Flumentanam
etiam collapsa quaedam ruinis sunt. et porta
Caelimontana fulmine icta est, murusque circa
[p. 24]
multis locis de caelo tactus;
[4]
et Ariciae et Lanuvii2 et in3 Aventino lapidibus pluit; et a Capua nuntiatum est examen vesparum ingens in forum advolasse et in Martis aede consedisse; eas collectas cum cura et4 igni crematas esse.
[5]
horum prodigiorum causa decemviri libros adire iussi, et novemdiale sacrum factum, et supplicatio indicta est atque urbs lustrata.
[6]
iisdem diebus aediculam Victoriae Virginis prope aedem Victoriae M. Porcius Cato dedicavit biennio
post quam vovit.
[7]
eodem anno coloniam Latinam in castrum Frentinum triumviri deduxerunt A. Manlius Volso L.
Apustius Fullo Q.5 Aelius Tubero, cuius lege deducebatur.
[8]
tria milia peditum iere, trecenti
equites, numerus exiguus pro copia agri.
[9]
dari
potuere tricena6 iugera in pedites, sexagena in equites. apustio auctore tertia pars agri dempta est, quo postea si vellent novos colonos adscribere
possent. vicena iugera pedites, quadragena equites
acceperunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.