Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. cum haec in Hispania gerebantur, comitiorum iam appetebat dies. itaque L. Cornelius consul
relicto ad exercitum M. Claudio Romam venit.
[2]
is in
senatu cum de rebus ab se gestis disseruisset,
[3?]
quoque
statu provincia esset, questus est cum patribus conscriptis, quod tanto bello una secunda pugna tam
feliciter perfecto non esset habitus diis immortalibus
honos. postulavit deinde, supplicationem simul
triumphumque decernerent.
[4]
prius tamen quam
relatio fieret, Q. Metellus, qui consul dictatorque
fuerat, litteras eodem tempore dixit et consulis
L. Corneli ad senatum et M. Marcelli ad magnam
partem senatorum adlatas esse inter se pugnantes,
eoque dilatam esse consultationem,
[5?]
ut praesentibus
auctoribus1 earum litterarum disceptaretur. itaque expectasse sese ut consul, qui sciret ab legato suo
adversus se scriptum aliquid, cum ipsi veniendum
esset,
[6?]
deduceret eum secum Romam, cum etiam
[p. 22]
verius esset Ti. Sempronio imperium habenti tradi2 exercitum quam legato:
[7]
nunc videri esse amotum3 de industria, qui, si4 ea quae scripsisset praesens diceret et arguere5 coram et, si quid vani adferret, argui posset, donec ad liquidum veritas explorata esset.
[8]
itaque nihil eorum quae postularet consul decernendum in praesentia censere.
[9]
cum pergeret nihilo segnius referre ut supplicationes decernerentur triumphantique sibi urbem invehi liceret, M. et C. Titinii tribuni plebis se intercessuros si de
ea re fieret senatus consultum dixerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.