Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. de ea re nihil temere decerni placuit; ad1 frequentiores consultatio dilata est;
[2]
instabat enim
cura alia, quod civitas faenore laborabat et quod,
cum multis faenebribus legibus constricta avaritia
esset, via fraudis inita erat, ut in socios, qui non
tenerentur iis legibus, nomina transcriberent; ita
libero faenore obruebantur debitores.
[3]
cuius coercendi cum ratio quaereretur, diem finiri placuit
Feralia quae proxime fuissent, ut, qui post eam
diem socii civibus Romanis credidissent pecunias
profiterentur, et ex ea die pecuniae creditae, quibus
debitor vellet legibus, ius creditori diceretur.
[4]
deinde
postquam professionibus detecta est magnitudo aeris
alieni per hanc fraudem contracti, M. Sempronius
tribunus plebis ex auctoritate patrum plebem rogavit,
plebesque scivit,
[5?]
ut cum sociis ac nomine Latino
creditae pecuniae ius idem quod cum civibus Romanis
esset. haec in Italia domi militiaeque acta.
[6]
in Hispania nequaquam tantum belli fuit, quantum
auxerat fama.
[7]
C. Flaminius in citeriore Hispania
oppidum Inluciam in Oretanis cepit, deinde in
[p. 20]
hibernacula2 milites deduxit, et per hiemem proelia3 aliquot nulla memoria digna adversus latronum magis quam hostium excursiones vario tamen eventu
nec sine militum iactura sunt facta. maiores gestae
res a M. Fulvio.
[8]
is apud Toletum oppidum cum
Vaccaeis Vettonibusque et Celtiberis signis collatis
dimicavit, exercitum earum gentium fudit fugavitque, regem Hilernum vivum cepit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.