Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40. abstulere me velut de spatio Graeciae res
immixtae Romanis, non quia ipsas operae pretium
[p. 118]
esset perscribere, sed quia causae cum Antiocho1 fuerunt belli.
[2]
consulibus designatis—inde namque
deverteram—L. Quinctius et Cn. Domitius consules
in provincias profecti sunt, Quinctius in Ligures,
Domitius adversus Boios.
[3]
Boi quieverunt, atque
etiam senatus eorum cum liberis et praefecti cum
equitatu—summa omnium mille et quingenti—consuli dediderunt se.
[4]
ab altero consule ager Ligurum
late est vastatus castellaque aliquot capta, unde
non praeda modo omnis generis cum captivis parta,
sed recepti quoque aliquot cives sociique, qui in
hostium potestate fuerant.
[5]
eodem hoc anno Vibonem colonia deducta est ex senatus consulto plebique
scito. tria milia et septingenti pedites ierunt,
trecenti equites;
[6]
triumviri deduxerunt eos Q.
Naevius M. Minucius M. Furius Crassipes2 ; quina dena iugera agri data in singulos pedites sunt, duplex equiti. bruttiorum proxime fuerat ager;
Brutti ceperant de Graecis.
[7]
Romae per idem tempus duo maximi fuerunt terrores, diutinus alter, sed
segnior: terra dies duodequadraginta movit; per
totidem dies feriae in sollicitudine ac metu fuere;
[p. 120]
triduum3 eius rei causa supplicatio habita est;
[8]
ille4 non pavor vanus, sed vera multorum clades fuit: incendio a foro Bovario orto diem noctemque aedificia in Tiberim versa arsere, tabernaeque omnes cum magni pretii mercibus conflagraverunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.