Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37. Philopoemen audita caede tyranni profectus Lacedaemonem cum omnia turbata metu
invenisset,
[2?]
evocatis principibus et oratione habita,
qualis habenda Alexameno fuerat, societati Achaeorum Lacedaemonios adiunxit,
[3?]
eo etiam facilius quod
ad idem forte tempus A. Atilius cum quattuor et
viginti quinqueremibus ad Gytheum accessit.
[4]
iisdem diebus circa Chalcidem Thoas per Euthymidam principem, pulsum opibus eorum, qui Romanae
societatis erant, post T. Quinctii legatorumque1 adventum,
[5?]
et Herodorum, Cianum mercatorem, sed
potentem Chalcide propter divitias, praeparatis ad
proditionem iis, qui Euthymidae factionis erant,
nequaquam eandem2 fortunam, qua Demetrias per Eurylochum occupata erat, habuit.
[6]
Euthymidas ab
[p. 112]
Athenis—eum domicilio delegerat locum—Thebas3 primum, hinc Salganea processit, Herodorus ad Thronium.
[7]
inde haud procul in Maliaco sinu duo milia peditum Thoas et4 ducentos equites, onerarias leves ad triginta habebat. eas cum sexcentis peditibus Herodorus traicere in insulam Atalanten iussus, ut inde,
[8?]
cum pedestres copias appropinquare iam Aulidi atque Euripo sensisset, Chalcidem traiceret:
[9]
ipse ceteras copias nocturnis maxime itineribus,
quanta poterat celeritate, Chalcidem ducebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.