Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. nondum ab Roma profectus erat C. Flaminius
praetor, cum haec in Hispania gerebantur.
[2]
itaque
adversae quam secundae res per ipsum amicosque
[p. 6]
eius magis sermonibus celebrabantur;
[3]
et1 temptaverat, quoniam bellum ingens in provincia exarsisset,
et exiguas reliquias exercitus ab Sex. digitio atque
eas ipsas2 plenas pavoris ac fugae accepturus esset, ut sibi unam ex urbanis legionibus decernerent,
[4?]
ad quam cum militem ab se ipso scriptum ex senatus
consulto adiecisset, eligeret ex omni numero sex
milia et ducentos pedites, equites trecentos:
[5]
ea se
legione—nam in Sex. digiti exercitu haud multum
spei esse—rem gesturum.
[6]
seniores negare ad
rumores a privatis temere in gratiam magistratuum
confictos senatus consulta facienda esse; nisi quod
aut praetores ex provinciis scriberent aut legati
renuntiarent, nihil ratum haberi debere;
[7]
si tumultus
in Hispania esset, placere tumultuarios milites extra
Italiam scribi a praetore. mens ea senatus fuit ut
in Hispania tumultuarii milites legerentur.
[8]
Valerius
Antias et in Siciliam navigasse dilectus causa C.
Flaminium scribit, et, ex Sicilia Hispaniam petentem,
tempestate in Africam delatum vagos milites de
exercitu P. Africani sacramento rogasse;
[9]
his duarum
provinciarum dilectibus tertium in Hispania adiecisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.