Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. Alexander Acarnan in consilio erat;
[2]
Philippi quondam amicus, nuper relicto eo secutus
opulentiorem regiam Antiochi et tamquam peritus
Graeciae nec ignarus Romanorum in eum gradum
amicitiae regis ut consiliis quoque arcanis interesset
acceptus erat.
[3]
is, tamquam non utrum bellandum
esset necne consuleretur, sed ubi et qua ratione
bellum gereretur, victoriam se haud dubiam1 proponere animo adfirmabat,2 si in Europam transisset rex et in aliqua Graeciae parte sedem bello cepisset.
[4]
iam primum Aetolos, qui umbilicum Graeciae
incolerent, in armis eum inventurum, antesignanos
ad asperrima quaeque belli paratos;
[5]
in duobus velut
cornibus Graeciae, Nabim a Peloponneso
[p. 54]
concitaturum omnia, repetentem Argivorum urbem, repetentem3 maritimas civitates,
[6?]
quibus eum depulsum Romani Lacedaemonis muris inclusissent, a Macedonia Philippum, ubi primum bellicum cani audisset, arma
capturum: nosse se spiritus eius, nosse animum;
scire ferarum modo, quae claustris aut vinculis
teneantur, ingentes iam diu iras eum in pectore
volvere;
[7]
meminisse etiam se, quotiens in bello
precari omnes deos solitus sit ut Antiochum sibi
darent adiutorem; cuius voti si compos nunc fiat,
nullam moram rebellandi facturum.
[8]
tantum non
cunctandum nec cessandum esse: in eo enim
victoriam verti si et loca opportuna et socii praeoccuparentur. Hannibalem quoque sine mora mittendum in Africam esse ad distringendos4 Romanos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.