Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44.
in concilium ut ventum est, aegre a Phaenea
praetore principibusque aliis introductus facto silentio
dicere orsus rex.
[2]
prima eius oratio fuit excusantis,
quod tanto minoribus spe atque opinione omnium
copiis venisset.
[3]
id suae impensae erga eos voluntatis
maximum debere indicium esse, quod nec paratus satis
ulla re et tempore ad navigandum immaturo vocantibus
legatis eorum haud gravate obsecutus esset credidissetque, cum se vidissent Aetoli, omnia vel in se uno
posita praesidia existimaturos esse.
[4]
ceterum eorum
quoque se, quorum expectatio destituta in praesentia
videatur, spem abunde expleturum:
[5]
nam simul primum
anni tempus navigabile praebuisset mare, omnem se
Graeciam armis viris equis, omnem oram maritimam
classibus completurum,
[6]
nec impensae nec labori nec
periculo parsurum, donec depulso cervicibus eorum
imperio Romano liberam vere Graeciam atque in ea
principes Aetolos fecisset.
[7]
cum exercitibus commeatus
quoque omnis generis ex Asia venturos; in praesentia
curae esse Aetolis debere, ut copia frumenti suis et
annona tolerabilis rerum aliarum suppeditetur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.