Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
praetoribus
Fulvio et Scribonio, quibus ut ius dicerent Romae
provincia erat, negotium datum, ut praeter eam classem,
cui Baebius praefuturus erat, centum quinqueremes
pararent.
[2]
priusquam consul praetoresque in provincias proficiscerentur, supplicatio fuit prodigiorum causa.
[3]
capram
sex haedos uno fetu edidisse ex Piceno nuntiatum est
et Arreti puerum natum unimanum,
[4]
Amiterni terram
pluvisse, Formiis portam murumque de caelo tacta et,
quod maxime terrebat, consulis Cn. Domiti bovem
locutum "Roma, cave tibi."
[5]
ceterorum prodigiorum
[p. 214]
causa supplicatum est; bovem cum cura servari alique
haruspices iusserunt. Tiberis infestiore quam priore
anno impetu illatus urbi duos pontis, aedificia multa,
[6]
maxime circa Flumentanam portam, evertit. saxum
ingens, sive imbribus seu motu terrae leniore, quam
ut alioqui sentiretur, labefactatum in vicum Iugarium
ex Capitolio procidit et multos oppressit. in agris
passim inundatis pecua ablata, villarum strages facta est.
[7]
priusquam L. Quinctius consul in provinciam perveniret, Q. Minucius in agro Pisano cum Liguribus
signis collatis pugnavit; novem milia hostium occidit,
[8]
ceteros fusos fugatosque in castra compulit. ea usque
in noctem magno certamine oppugnata defensaque
sunt.
[9]
nocte clam profecti Ligures; prima luce vacua
castra Romanus invasit; praedae minus inventum est,
quod subinde spolia agrorum capta domos mittebant.
[10]
Minucius nihil deinde laxamenti hostibus dedit; ex
agro Pisano in Ligures profectus castella vicosque
eorum igni ferroque pervastavit.
[11]
ibi praeda Etrusca,
quae missa a populatoribus fuerat, repletus est miles
Romanus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.