Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. cum haec in Hispania gerebantur, comitiorum iam appetebat dies. itaque L. Cornelius consul relicto ad exercitum M. Claudio legato Romam venit.
[2]
is in senatu cum de rebus ab se gestis disseruisset,
[3]
quoque statu provincia esset, questus est cum patribus conscriptis, quod tanto bello una secunda pugna tam feliciter perfecto non esset habitus diis immortalibus honos. postulavit deinde, supplicationem simul triumphumque decernerent.
[4]
[p. 12] prius tamen quam relatio fieret, Q. Metellus, qui consul 1 dictatorque fuerat, litteras eodem tempore dixit et consulis L. Corneli ad senatum et M. Marcelli ad magnam partem senatorum adlatas esse inter se pugnantis,
[5]
eoque dilatam esse consultationem, ut praesentibus auctoribus earum litterarum disceptaretur. itaque expectasse sese, ut consul, qui sciret ab legato suo adversus se scriptum aliquid, cum ipsi veniendum esset, deduceret eum secum Romam,
[6]
cum etiam verius esset Ti. Sempronio imperium habenti tradi exercitum quam legato:
[7]
nunc videri esse amotum de industria, qui ea, quae scripsisset, praesens dicere et arguere coram, et, si quid vani adferret, argui posset, donec ad liquidum veritas explorata esset.
[8]
itaque nihil eorum, quae postularet consul, decernendum in praesentia censere.
[9]
cum pergeret nihilo segnius referre, ut supplicationes decernerentur triumphantique sibi urbem invehi liceret, M. et C. Titinii tribuni plebis se intercessuros, si de ea re fieret senatus consultum, dixerunt.
1 a. u. 561.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.